Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 402

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
304
mentis, quibus conatur demonstrare motum circularem et prin-
cipio et fine carere, colligo eum velle, quoniam unus et continuus
est, infinitum quoque esse. Ea argumenta in manus sumamus,
expendamus, examinemus, igni probemus, aureane revera sint
an plumbea.
Itaque post probationem rectum motum non esse continu-
um prima argumentatio est, capite 8, his comprehensa verbis:
26
Is
vero qui est, in circumferentia erit unus et continuus. Nihil enim impos-
sibile accidit. Id enim quod movetur ab A simul movebitur in A secun-
dum idem propositum in quod enim veniet, etiam movetur in illud, sed
nequaquam simul movebitur contrarios neque oppositos: neque enim
omnis qui ex hoc ei qui in hoc contrarius, aut oppositus. Sed contrarius
quidem is qui in rectum, in eo enim sunt contrarii secundum locum,
veluti is qui est secundum diametrum. Abest enim plurimum, opposi-
tus vero is qui est secundum longitudinem. Itaque nihil prohibet move-
ri et nullo tempore deficere
.
Simplicius solet omnia magistri argumenta in formam redi-
gere: id in hoc oblitus est, annitamur igitur nos. Quod non in
contraria aut opposita movetur, continue movetur. Circularis
motus in contraria aut opposita non movetur, circularis ergo
motus continue movetur. Atque ideo nullo prohibetur tempore
moveri.
Minori quidem propositioni prorsus contrariam scripsit li-
bro 1.
De coelo
capite 4. in haec verba:
27
Praeterea necesse est id,
quod circulo fertur, undecumque incipiat in omnes similiter pervenire
contrarios locos
. Loci autem contrarietates illico enumerat sursum,
26
ἡ δ΄ ἐπὶ τῆς περιφεροῦς ἔσται μία καὶ συνεχής· οὐθὲν γὰρ
ἀδύνατον συμβαίνει· τὸ γὰρ ἐκ τοῦ Α κινούμενον ἅμα κινήσεται εἰς τὸ Α
κατὰ τὴν αὐτὴν πρόθεσιν (εἰς ὃ γὰρ ἥξει͵ καὶ κινεῖται εἰς τοῦτο)͵ ἀλλ΄ οὐχ
ἅμα κινήσεται τὰς ἐναντίας οὐδὲ τὰς ἀντικειμένας· οὐ γὰρ ἅπασα ἡ εἰς
τοῦτο [ἐκ τούτου] τῇ ἐκ τούτου [εἰς τοῦτο] ἐναντία οὐδ΄ ἀντικειμένη͵ ἀλλ΄
ἐναντία μὲν ἡ κατ΄ εὐθεῖαν [ἐπ’ εὐθείας] (ταύτῃ γὰρ ἔστιν ἐναντία κατὰ
τόπον͵ οἷον τὰ [ἡ] κατὰ διάμετρον· ἀπέχει γὰρ πλεῖστον)͵ ἀντικειμένη
δὲ ἡ κατὰ τὸ αὐτὸ μῆκος. ὥστ΄ οὐδὲν κωλύει συνεχῶς κινεῖσθαι καὶ
μηδένα χρόνον διαλείπειν· [ARIST. Ph. 264b.9–18]
27
ὅτι ἀνάγκη τὸ κύκλῳ φερόμενον ὁποθενοῦν ἀρξάμενον εἰς
πάντας ὁμοίως ἀφικνεῖσθαι τοὺς ἐναντίους τόπους [ARIST. Cael.
271a.24–25]
5
10
15
20
25
1...,392,393,394,395,396,397,398,399,400,401 403,404,405,406,407,408,409,410,411,412,...440
Powered by FlippingBook