Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 404

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
306
5
deorsum et reliquas quatuor. Utra igitur vera harum propositi-
onum? Utramque veram esse minime esse potest. Sed esto, falsa
sit haec primo
De coelo
. Vera sit minor argumenti. Hanc ergo dis-
cutiamus. Ait:
Circularis motus in contraria aut opposita non move-
tur
. Si ostendatur a nobis in contraria moveri, ecquid erit premi?
Nonne de localis motus specie loquimur, cum de circulari motu
est sermo? Certe. Quid ergo in loco est contrarietas? Est equi-
dem triplex, nempe sursum, deorsum et cognatae. Est etiam alia
loci contrarietas, quam hoc textu annectit:
28
Huic enim contraria
sunt secundum locum, veluti ea quae secundum diametrum, plurimum
enim abest
. Id luculentissime explicavit secundo
Meteoro
, capite
6:
29
[422]
Supponatur quidem primo contraria secundum locum esse,
quae plurimum secundum locum distant, sicut contraria secundum
speciem sunt ea, quae plurimum distant secundum speciem, plurimum
autem distant secundum locum ea, quae posita sunt ad invicem secun-
dum diametrum
.
Nunc ergo quaeremus ex aliquo de familia Peripati, an in cir-
culo sit diameter? Fatebitur opinor, nec reclamare mathematicis
Aristoteli ipsi audebit. Tum rursus, an in corpore sphaerico fa-
teatur diametrum esse aliquem? Neque id, credo, negabit. Tum
inferemus nos in circulo, corpore sphaerico, quia in eis diameter
sit, loca per diametrum opposita esse contraria loca. Concedet id
totum reor. Concedet quoque coelum sphaericum esse corpus,
et diametrum proinde habere, habere etiam per diametrum loca
contraria, veluti sunt Arietis et Librae principia. Neque hoc, ut
puto, inficias ibit. Tum rogo, an velit primum Arietis gradum
aliquando esse posse in oriente? Volet. An eundem gradum
agnoscat aliquando posse etiam esse in occidente? Hoc quoque
donabit. Tum ego inferam illum gradum ab opposito et contra-
rio loco ad oppositum et contrarium esse motum. Et primum
28
(ταύτῃ γὰρ ἔστιν ἐναντία κατὰ τόπον͵ οἷον τὰ [ἡ] κατὰ διάμετρον·
ἀπέχει γὰρ πλεῖστον)͵ [ARIST. Ph. 264b.15–16]
29
ὑποκείσθω δὲ πρῶτον μὲν ἐναντία κατὰ τόπον εἶναι τὰ πλεῖστον
ἀπέχοντα κατὰ τόπον͵ ὥσπερ κατ΄ εἶδος ἐναντία τὰ πλεῖστον ἀπέχοντα
κατὰ τὸ εἶδος· πλεῖστον δ΄ ἀπέχει κατὰ τόπον τὰ κείμενα πρὸς ἄλληλα
κατὰ διάμετρον. [ARIST. Mete. 363a.30–34]
10
15
20
25
30
1...,394,395,396,397,398,399,400,401,402,403 405,406,407,408,409,410,411,412,413,414,...440
Powered by FlippingBook