Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 398

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
300
5
unum mobile, uno in loco, uno etiam in tempore eum efficiant.
Si haec vera fuerunt 5. et 6.
Physicis
, cur non vera sint etiam 8?
Examinandum ergo an revera motus reliqui continui non sint,
et qua de causa.
Si generatio et corruptio fiunt instanti, indivisibiles sunt ideo-
que non continui, alia scilicet ratione quam illa, quia contrarios
habeant terminos, si quidem quae indivisibilia sunt, terminos
non habent.
Sed alteratio cur non est continua? Nempe, ait, quia inter
contraria fit, quae terminata sunt. Et quia terminata, ideo non
continua. Quae nam haec est ratio, dii boni maiores minoresque?
Quia terminata, ergo non continua. Antea continuum ei fuit,
quod terminos in unum iungebat. Nunc, quia terminatum quid-
piam sit, ait non esse continuum.
Sed morem geramus primario philosopho. Incipiat frigidum
lignum calescere sensim sensimque calor intendatur ad primum
caloris gradum, ab hoc ad secundum atque inde ad tertium ac
quartum sine intermissione ulla, qua de causa non est continua
alteratio ista? Si continua sunt ea, quorum extrema sunt idem?
Finis scilicet primi gradus cum initio secundi idem sunt et extre-
ma huius cum initio tertii. Cur etiam non unus motus est alte-
ratio ista, si in uno ligno, unius caloris, uno continuato et non
interrupto tempore fit? Ni reddatur ratio, id non ita esse con-
cludendum ex Aristotelis doctrina, contra Aristotelis doctrinam.
Alterationem istam motum esse et continuum et unum, quando
ei et continui motus et unius definitiones competunt. Cur itidem
incrementum cuiusvis arboris primo vere non est continuum et
unum, si continuum corpus efficit? Extremaque veteris et novi
rami in idem veniunt? Ratio melior ni adducatur ex dogmate
Aristotelico, contra Aristotelicum dogma concludendum et con-
tinuum et unum esse.
Idem de decremento, idem de locali recto, si lapis e turri ca-
dens ad terram descendat, nullo suae motionis intermisso tem-
pore, eodem et continuo spacio. Alioquin ne spacium illud quod
decurrit continuum erit. Quae igitur falsitas theseos istius Ari-
10
15
20
25
35
30
1...,388,389,390,391,392,393,394,395,396,397 399,400,401,402,403,404,405,406,407,408,...440
Powered by FlippingBook