Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 406

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
308
20
15
10
Librae gradum, qui in occidente erat, eodemmet tempore ad lo-
cum occidenti contrarium orientem videlicet pervenisse. Atque
ita non solum contrarios locos in coelo in sphaerico corpore esse,
sed eodem tempore motus quoque contrarios necessario fieri.
Confirmabo id verbis Aristotelicis initio
Mechanicorum
:
30
Secundo
vero quod simul movetur contrarios motus, simul enim in anteriorem
movetur locum et posteriorem
.
Minor itaque primi huius argumenti Aristotelico dogma-
te manifesto falsa est. Quid vero maior? Antea totis 3, 4, 5, 6.
Physicis
motus continuitas pendebat a continuitate magnitudi-
nis. Nunc pendet a carentia contrarietatis aut oppositionis. Hanc
rem discutiamus.
Omnis localis motus rectus, circularis, mistus a termino:
unde
ad terminum:
quo
necessario fit, multis docente id Aristo-
tele. Termini isti:
unde
,
quo
, in circulo, in sphaera, in coelo, ori-
ens nempe et occidens diametro opposito plurimum distantes
contrarii sunt. Coelum tamen ait continue moveri. In motu recto
naturali termini contrarii sunt ex doctrina primi
De coelo
, aliis:
sursum deorsum
, ad quae gravia et levia moventur, uterque igi-
tur et circularis et rectus inter contrarios terminos:
unde
et
quo
movetur, uterque continuus. Ubi ergo veritas est maioris illius
propositionis? Quod non inter contraria aut opposita movetur,
continue movetur? Cum omnino motus nullus esse possit non
inter contraria non continuus.
Falsa igitur et maior. Falsa igitur et conclusio et tota prima
ista argumentatio. Falsum et corollarium illud:
31
Itaque nihil pro-
hibet continue moveri et nullo tempore deficere
.
Unde nam pendet hoc nullo tempore deficere? Utrumne
quia continue movetur? Vel quia non inter contraria? Vel quia
30
δεύτερον δὲ ὅτι ἅμα κινεῖται τὰς ἐναντίας κινήσεις· ἅμα γὰρ εἰς
τὸν ἔμπροσθεν κινεῖται τόπον καὶ τὸν ὄπισθεν. [ARIST. Mech. 848a.4–5]
31
ὥστ΄ οὐδὲν κωλύει συνεχῶς κινεῖσθαι καὶ μηδένα χρόνον δια-
λείπειν· [ARIST. Ph. 264b.17–18]
5
25
1...,396,397,398,399,400,401,402,403,404,405 407,408,409,410,411,412,413,414,415,416,...440
Powered by FlippingBook