Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 412

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
314
potest moveri continue, illum vero qui in iisdem saepe, non potest. Ne-
cesse enim simul moveri oppositos. Itaque neque in semicirculo, neque
in alia circumferentia ulla potest continue moveri. Saepe enim necesse
est eadem moveri et contrarias mutari mutationes, non enim iungit
principio finem is vero, qui circulo coniungit et solus est perfectus.
Ita reducatur. Motus, qui semper in alio atque alio fit et
numquam in eodem fit, potest semper moveri. Motus circularis
semper in alio atque alio fit et numquam in eodem. Motus ergo
circularis semper moveri potest. Obsecro vos, dii philosophiae,
quid est usquam terrarum contradictio, si haec non est cum pra-
ecedente. Modo dixerat:
35
Motus circularis is est, qui ab eodem in
idem.
Et nunc statim scilicet adnectit:
Circularis motus numquam
in iisdem
36
. Si tam absurdam dictionem in Platone aut Democrito
aut alio vetere deprehendisset, quos cachinnos tolleret iactabun-
dus Aristoteles? Omnia Lycaei subsellia clamarent, sibillarent.
Sed liceret illi illius quodam fortunato genio, nostro malo dae-
mone, et haec et alia et absurdiora, credimus nihilominus con-
trarias, contradictorias ab eo prolatas utrasque veras esse. Nec
hiscere quidem audemus contra, sed quando sic non bonis da-
emonibus placet, haec tam aperta nequaquam sit contradictio,
argumentum examinemus, quoniam sic non malis diis placet, ut
non omnino illi credere omnia nobis non sit nefas.
Primo itaque maiorem argumenti propositionem. Motus, qui
semper in alio atque alio et numquam in eodem fit, potest sem-
per moveri. Non videtur nobis ex earum numero esse, quae per
se aut sensu aut ratione notae sint. Neque enim toto neque par-
tibus est manifesta. Quid enim significant illa: in alio atque alio
moveri? Equidem non satis capio, utrumne in mobili alio atque
alio? An in loco alio atque alio? An in qualitate, an in quantitate,
an in forma, an in termino alio atque alio? Quid tandem id est?
35
ἡ μὲν γὰρ κύκλῳ κίνησίς {ἐστιν} <ἡ> ἀφ΄ αὑτοῦ εἰς <τὸ> αὑτό͵
[ARIST. Ph. 264b.18–19]
36
καὶ ἡ μὲν ἐν τῷ κύκλῳ οὐδέποτε ἐν τοῖς αὐτοῖς͵ [ARIST. Ph.
264b.19–20]
5
10
15
20
30
25
1...,402,403,404,405,406,407,408,409,410,411 413,414,415,416,417,418,419,420,421,422,...440
Powered by FlippingBook