Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 414

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
316
15
10
Ait Alexander referente Simplicio, id esse quod in circum-
ferentia coeli nullum sit actu punctum, in quod motus umquam
perveniat. Simplicius quoque idem balbutit. Quid est in circum-
ferentia nullum actu esse punctum, in quod umquammotus per-
veniat? An forte motus fit in circumferentia, tamquam in loco?
Vel tamquam in mobili? Si dicat, tamquam in loco, certe motus
coeli non fit in coeli circumferentia. Si tamquam in mobili, mo-
bile ipsum si est ipsum coelum, coelum movebitur [424] in sua
circumferentia. Itane balbi isti balbutiunt in re tanta?
Praeterea quid est illud aliud:
in circumferentia coeli nullum
esse actu punctum
? Forte actu punctum est id, quod lineas termi-
nat? Sed sit quodcumque velint, quid tum propterea? An motus
ideo in punctis vel actu vel potentia fit?
Docuit nos doctor eorum, docuerunt quoque acutissimi hi
ipsi discipuli interpretesque motum omnem in loco fieri, in mag-
nitudine fieri, non in punctis, quae neque magnitudo neque lo-
cus sunt. Quaenam ergo haec est nova doctrina inintelligibilis
incomprehensibilisque? Studione nos Themistiano illo sepiae
atramento obruit Aristoteles? Obruunt interpretes sui? Ut in tan-
ta quaestione nihil intelligamus, credamus tamen hanc ipsam ae-
nigmaticam rationem validissimam rationem esse.
Sed esto, credant Aristoteli servi sui: nobis iuramento ipsius
solutis nequaquam persuadebit, nisi rationem apertam validam
verissimam audiamus. Id itaque quod magister dixit, motum,
qui semper in alio atque alio fit, concedam interpretibus, ut pun-
5
25
20
1...,404,405,406,407,408,409,410,411,412,413 415,416,417,418,419,420,421,422,423,424,...440
Powered by FlippingBook