Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 416

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
318
cta in circumferentia intelligant nulla esse actu. Quid tandem sibi
volunt ista puncta? Motus, inquient, semper in alio atque alio
puncto fit. Quomodo id, inquam, explicate nobis avidis doctri-
nae egregiae. Motusne coeli per suam circumferentiam fit? An
potius circumferentia cum toto coeli corpore movetur? Sic poti-
us. At motus iste corporis coelestis, inquam, in loco fit: non loco
quidem ambiente extimam superficiem, sed totum coeli corpus
capiente. Utrum puncta ista in eo loco sunt? Sint potentia, non
actu uti asserunt? Quid ad motum ista puncta conferent? Quid
ad continuum motum?
Docent motum semper in alio atque alio puncto esse, ut con-
cedamus, at quo id modo? Una scilicet circumvolutione ab orien-
te per occidens in idem oriens coelum volvatur atque ita iteretur
circumvolutio ista, cur non per eadem puncta motus iterabitur?
Idque toties, quoties coelum circumvolvetur?
Atque ita motus circularis semper ab eodem in idem fiet, ac
illud quod minore protulit, motum circularem numquam in eo-
dem, sed semper in alio atque alio fieri adeo contra verum est,
ut nullo modo circulo convenire possit sitque potius recti motus
proprietas. Namque si magnitudo recta protrahatur, semper et
puncta et loca alia atque alia occupabit. Et si motus progrediatur
super infinite protracta recta linea vel magnitudine, prorsus fal-
sum est utrumque dictum. Motum scilicet circularem semper in
alio atque alio esse, nisi id in unica circumvolutione intelligatur,
et motum rectum in iisdem saepe esse, nisi motus per idem rec-
tum saepe repetatur. Falsa itaque maior istius argumenti: falsa
non minus etiam minor.
Ad quartum argumentum accedamus, quod est capite 8., in
quo Simplicius autumat principalissimam esse causam, cur mo-
5
10
15
20
25
1...,406,407,408,409,410,411,412,413,414,415 417,418,419,420,421,422,423,424,425,426,...440
Powered by FlippingBook