Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 418

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
320
tus coeli continuus sit. Est autem illis verbis comprehensum:
37
Rationabiliter vero accidit circularem unum esse et continuum et non
eum, qui in rectum est, recti enim finitum est et principium et medium
et finis et omnia habet in seipso. Itaque est, unde incipiet id, quod mo-
vetur et ubi desinet. In extremis enim quiescit omne vel unde vel quo.
Circumferentiae vero indefinitae sunt. Quid enim magis quovis termi-
norum, qui sunt in linea. Similiter namque unumquodque et principi-
um et medium et finis, ita ut semper aliquis sit in principio et fine, et
numquam propterea movetur, et quiescit quodam modo sphaera, eun-
dem enim obtinet locum. Causa vero est, quia accidit omnia eadem esse
centro. Etenim principium et medium magnitudinis et finis est, ita ut
quia hoc sit extra circumferentiam, non est ubi quiescat quod fertur, ut
per transitum. Semper enim fertur circa medium, sed non circa extre-
mum. Et quia hoc maneat, semper quodammodo quiescit universum et
movetur continue
.
Sic potest redigi: Quod non habet unde motus incipiat, aut
quo terminetur, movetur continue. Circulus non habet, unde
motus incipiat, aut quo [425] terminetur. Circulus ergo continue
movetur. Hoc argumentum ex Ocello desumptum est, quod ipse
nominibus
τὸ ἄναρχον, καὶ ὰτελεύτητον τοῦ
σχήματος expres-
sit. A Simplicio validissimum est creditum, ideo quod de maio-
re propositione nulla videtur dubitatio adduci posse. Minorem
vero Aristoteles confirmavit: quoniam in circulo nullum videtur
posse actu principium, actu medium nullum, finem denique actu
37
εὐλόγως δὲ συμβέβηκε τὸ τὴν κύκλῳ μίαν εἶναι καὶ συνεχῆ͵ καὶ
μὴ τὴν ἐπ΄ εὐθείας· τῆς μὲν γὰρ ἐπ΄ εὐθείας ὥρισται καὶ ἀρχὴ καὶ τέλος
καὶ μέσον͵ καὶ πάντ΄ ἔχει ἐν αὑτῇ [ἑαυτῇ]͵ ὥστ΄ ἔστιν ὅθεν ἄρξεται τὸ
κινούμενον καὶ οὗ τελευτήσει (πρὸς γὰρ τοῖς πέρασιν ἠρεμεῖ πᾶν͵ ἢ
ὅθεν ἢ οὗ)͵ τῆς δὲ περιφεροῦς ἀόριστα· τί γὰρ μᾶλλον ὁποιονοῦν πέρας
τῶν ἐπὶ τῆς γραμμῆς; ὁμοίως γὰρ ἕκαστον καὶ ἀρχὴ καὶ μέσον καὶ
τέλος͵ ὥστ΄ ἀεί τε <τινὰ> εἶναι ἐν ἀρχῇ καὶ {ἐν} τέλει καὶ μηδέποτε.
διὸ κινεῖταί τε καὶ ἠρεμεῖ πως ἡ σφαῖρα· τὸν αὐτὸν γὰρ κατέχει τόπον.
αἴτιον δ΄ ὅτι πάντα συμβέβηκε ταῦτα [τ’ αὐτὰ] τῷ κέντρῳ· καὶ γὰρ ἀρχὴ
καὶ μέσον τοῦ μεγέθους καὶ τέλος ἐστίν͵ ὥστε διὰ τὸ ἔξω εἶναι τοῦτο
τῆς περιφερείας οὐκ ἔστιν ὅπου τὸ φερόμενον ἠρεμήσει ὡς διεληλυθός
(ἀεὶ γὰρ φέρεται περὶ τὸ μέσον͵ ἀλλ΄ οὐ πρὸς τὸ ἔσχατον)͵ διὰ δὲ τὸ
τοῦτο μένειν ἀεί τε ἠρεμεῖ πως τὸ ὅλον καὶ κινεῖται συνεχῶς. [ARIST.
Ph. 265a.27–b.8]
10
15
20
5
1...,408,409,410,411,412,413,414,415,416,417 419,420,421,422,423,424,425,426,427,428,...440
Powered by FlippingBook