Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 408

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
310
25
5
circulo? Si quia circulo, iam cuiusvis globi motus nullo tempore
deficiet. Quod si non admittitur, non ideo coeli motus non de-
ficiet, quia circulo fiat. At si quia non inter contraria, nulla ea
causa est, quia inter contraria eum fieri iam ostensum est. Si quia
continuus, rectus quoque omnis motus, nullo tempore deficiet.
Est enim omnis continuus, continuitate scilicet ea, quam docti
ab Aristotele sumus quarto
Physico
, in magnitudine, in loco, in
motu, in tempore reperiri. Atque etiam alia continuitate, quae
est apud eum secundo
De generatione
in his verbis:
32
Itaque et recta
horum latio imitans eam, quae circulo continua est
.
Rectus ergo motus clare hic continuus est, et si quia conti-
nuus numquam motus coeli deficit, rectus quoque qui continu-
us est, numquam deficiet. Si vero alio significatu continuitatem
nunc interpretetur, continuationem et indeficientiam, non alia
sane haec erit argumentatio, quam si dicatur: motus coeli non
deficiet, quia non deficiet. At hanc Aristotelis ars logica non ad-
mittit. Nulla itaque ratione, nulla vi nititur haec argumentatio
prima, nulla itidem collectio ex ea facta: coeli motum numquam
defecturum.
Secundam aggrediamur, quae eodem capite est:
33
Est enim
motus circularis ab eodem in idem, rectus vero ab eodem in aliud
. Quae
in figuram ita, si libet, ducatur. Motus, qui ab eodem in idem
fit, continuus est. Circularis motus ab eodem in idem fit: ergo
circularis motus continuus est. Nova haec tota doctrina inaudita
prioribus [423] libris.
Antea audiebamus motus continuus est, quia super continua
fieret magnitudine. Id nunc veluti obsoletum omittitur, novum
genus producitur. Traditum est antea omnem motum fieri inter
terminos, unde et quo, eaque non solum diversa esse, sed etiam
opposita, sed etiam contraria. Nunc alii termini reperti, ab eodem
in idem, in alius. Prioribus libris auscultatoriis hisce continuum
32
Ὥστε καὶ ἡ εὐθεῖα <τούτων> φορὰ μιμουμένη τὴν κύκλῳσυνεχής
ἐστιν. [ARIST. GC 337a.6–7]
33
ἡ μὲν γὰρ κύκλῳ κίνησίς ἐστιν ἀφ΄ αὑτοῦ εἰς <τὸ> αὑτό͵ ἡ δὲ
κατ΄ εὐθεῖαν ἀφ΄ αὑτοῦ εἰς ἄλλο· [ARIST. Ph. 264b.18–19]
10
15
20
30
1...,398,399,400,401,402,403,404,405,406,407 409,410,411,412,413,414,415,416,417,418,...440
Powered by FlippingBook