Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 394

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
296
10
5
xillum intermittit rei, non temporis
. Intermittit quidem pauxillum,
minimum intermittit tamen. Intermissio haec motus ut unus non
sit, interrumpit: quia quies intercedit. Ubi quies, ibi prior motus
finitur. Duo igitur vel plures sunt isti motus et tamen continuus
est iste motus ex Aristotele, vel definitio illa continui motus falsa
est, vel altera illa:
Continuum est quorum extrema unum
, ex locis
5. et 6.
Physicorum
. Quid enim sunt illa
quorum extrema et termini
utriusque
nonne plura, ad minus duo sunt ista extrema vel termi-
ni. Si plura, si duo, conficiunt
τὸ συνεχὲς
,
continuum
, quomodo
unus motus erit continuus in duobus? Quid est motus unus? 5.
Physico
capite 4. docet:
21
Tria enim sunt numero, circa quae dicimus
motum unum, quid et in quo et quando. Dico autem quid, quia necesse
est aliquid esse quod movetur, veluti homo vel aurum. Et in aliquo hoc
ipsum moveri, velut in loco aut passione, et aliquando, in tempore enim
omnia moventur
. Et post:
τὸ δ΄ ἁπλῶς μίαν ἐν ἅπασι τούτοις·
22
Simpliciter vero unum in omnibus hisce
. Si itaque continuus motus
unus esse debet, tres has conditiones ex praescripto Aristotelis
habere necesse est. Sed continuus motus potest pauxillum ces-
sare, non quidem in tempore, sed in re, quae fuit harum trium
secunda conditio.
Praeterea si
semper
est continuum et in eo semper diversi
motus fiunt, et deinceps et [420] eodem tempore, quomodo, si
continuus, unus, cum multi dupliciter sint? Verba vero illa, quae
ex his infert:
23
unus vero ab uno motore et uno moto
, difficultates
novas pariunt. Si ad unum motum efficiendum tria necessario
concurrunt: mobile, in quo, tempus, cur nunc post duos, cum
duobus dimidiis libros movens etiam adiicitur, cur etiam unum
motorem adiicit? Cum unummobile eodem loco eodemque tem-
pore a pluribus motoribus moveri potest?
21
τρία γάρ ἐστι τὸν ἀριθμὸν περὶ ἃ λέγομεν τὴν κίνησιν <μίαν>͵
ὃ καὶ ἐν ᾧ καὶ ὅτε. λέγω δ΄ ὅτι ἀνάγκη εἶναί τι τὸ κινούμενον͵ οἷον
ἄνθρωπον [ἄνθρωπος] ἢ χρυσόν [χρυσός]͵ καὶ ἔν τινι τοῦτο κινεῖσθαι͵
οἷον ἐν τόπῳ ἢ {ἐν} πάθει͵ καὶ ποτέ· ἐν χρόνῳ γὰρ πᾶν κινεῖται. [ARIST.
Ph. 227b.23–26]
22
[ARIST. Ph. 227b.29]
23
μία δ΄ {ἡ} ὑφ΄ ἑνός τε τοῦ κινοῦντος καὶ ἑνὸς {τοῦ} κινουμένου·
[ARIST. Ph. 259a.18–19]
15
20
25
1...,384,385,386,387,388,389,390,391,392,393 395,396,397,398,399,400,401,402,403,404,...440
Powered by FlippingBook