Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 384

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
286
20
25
scripsit Princeps, ut generatio in ens,
εἰς ὂν
, sic corruptio in non
ens,
εἰς τὸ μὴ ὂν
tendunt?
Sed de formarum corruptione examine proprio, praecedenti
aliquo libro actum a nobis. Nunc satis est indicasse non neces-
se esse post corruptionem superesse aut formas aut composita.
Materia, aient, superest fortasse. Sed doceant me, quod de Ari-
stotelica philosophia oportet divinare.
Cessante mundi vel coeli
motu remanet mobile
, ait Praeceptor. Ecquid nam est hoc mobile?
Materia mundi aut coelum, inquient. Primane illa materia infor-
mis, an formis alia insignita? Si per motum formae generantur,
cessantne motu, cessat formarum generatio, an ideo etiam for-
mae cessabunt inesse materiae? Solvendus est hic nodus, non uti
Alexander olim ense Gordianum solvit, sed capita sunt extrican-
da, explicanda. Si formae mundi et coeli remanent, mundus et
coelum formata remanent (sine motu tamen). Si formae hae non
remanent, materia informis remanet. Quid tum, remanetne mo-
bilis? Esto, movebitur ergo. Atque ita motus post ultimum.
Aio ego, informis [418] materia si remaneat, non movebitur,
atque ita nullus motus post ultimum. Non enim a se ipsa movebi-
tur, cum nullam habeat activitatem. Non ab alio, quia coelum et
mundus, qui eam formis ornabant, nulla supersunt. Non ab ullo
incorporeo, quia sufficit illam semel formis exornasse. Si tamen
per Peripatum (quod videtur abnegare) penes eius voluntatem
sit, materiae exornandae aliqua vis, quod si concedant, iam id
est Platonicum, Empedocleum, Anaxagoreum dogma profiteri,
non Aristotelicum. Si motor necessitate et proprio esse movet,
5
10
15
1...,374,375,376,377,378,379,380,381,382,383 385,386,387,388,389,390,391,392,393,394,...440
Powered by FlippingBook