Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 390

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
292
20
25
10
5
nobis? An ioco imponit? Probatum, demonstratum esto motum
semper esse, secundum quemque motum, secundum deinceps,
καθ΄
ἑκάστην κίνησιν
. Ex eo
semper
sequi necessario infert mo-
tum esse etiam continuum. Quomodo id sequitur, Dii immor-
tales? Si ea verba:
secundum quemque motum
, si
deinceps
dicerent
continuum
, nimirum peroptime sequeretur. Sed si
deinceps
hoc
ipso contextu
τὸ ἐφεξῆς
dicit,
non continuum
, quomodo sequi
potest [419] ut quod continuum non sit, continuum esse necesse
sit? Quae illusiones sunt haec, quae teretismata?
Quid est
deinceps
ex 5.
Physico
capite 2:
14
Deinceps vero, cuius
post principium solum existentis vel positione vel natura, vel alio quo-
piam sic determinati, ut nihil inter ea sit eorum, quae in eodem sunt ge-
nere
. Et principio 6.
Physici
iterum:
15
Deinceps sunt, inter quae nihil
eiusdem generis est
. Quid autem est continuum ex eodem priore
illo loco?
16
Dico autem continuum esse, quando idem et unum fiunt
utriusque extrema, quibus continguntur, et ut nomen significat, con-
tinentur
. Rursus 6. eodem loco:
17
Continua quidem quorum extrema
unum
.
Si igitur ex his Aristoteleis definitionibus inter ea, quae ‘de-
inceps’ sunt, numquam aliquid eiusdem, sed alterius generis in-
tercedit, in continuis vero extrema sunt unum. ‘Deinceps’ non
idem est cum continuo, nec alterum sequitur alterum. Quod si
est, motus qui est ‘deinceps’ nullo modo potest esse continuus.
At prius ostensum est motum esse semper ‘deinceps’, non igitur
ostensum est etiam continuum eum esse necessario sequi. Sed
forte repetent Aristotelicam rationem non ex demonstratis antea,
sed ex sequentibus statim verbis:
18
nam semper continuum
pende-
re. Certe id adhuc nullibi demonstratum ab Aristotele fuit, neque
14
ἐφεξῆς δὲ οὗ μετὰ τὴν ἀρχὴν <μόνον> ὄντος ἢ θέσει ἢ εἴδει
[φύσει] ἢ ἄλλῳ τινὶ οὕτως ἀφορισθέντος μηδὲν μεταξύ ἐστι τῶν ἐν
ταὐτῷ γένει [ARIST. Ph. 226b.34–227a.1]
15
ἐφεξῆς δ΄ ὧν μηδὲν μεταξὺ συγγενές͵[ARIST. Ph. 231a.23]
16
λέγω δ΄ εἶναι συνεχὲς ὅταν ταὐτὸ γένηται καὶ ἓν τὸ ἑκατέρου
πέρας οἷς ἅπτονται͵ καὶ ὥσπερ σημαίνει τοὔνομα͵ συνέχηται. [ARIST.
Ph. 227a.11–12]
17
συνεχῆ μὲν ὧν τὰ ἔσχατα ἕν͵[ARIST. Ph. 231a.22]
18
καὶ γὰρ τὸ ἀεὶ συνεχές͵[ARIST. Ph. 259a.16–17]
15
1...,380,381,382,383,384,385,386,387,388,389 391,392,393,394,395,396,397,398,399,400,...440
Powered by FlippingBook