Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 380

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
282
15
10
tum motus non physicus motoris. Quid inde? Nonne motus hi
aequivoci sunt? Ecquid ergo imponit nobis bonus Aristoteles?
Nimirum veteres omnes subsannavit, praeceptorem despexit, de
cathedra senem decrepitum deiecit. Posterosne etiam omnes in
posterum hoc sophismate motus atque altero illo quietis decipiet
et fallet? Contigit id quidem illi hactenus voto iniquissimo: uti-
nam iustiore voto nobis contingat fallacias istas, sophismata haec
putida cognita iri a studiosis omnibus philosophiae.
Alter quidam eodem semine prognatus Achilles uno ictu ia-
cebit. Motor iste cur nunc motus est et non prius aut posterius?
Motor iste non est servus, uti Peripatus Aristotelis servum sese
profitetur. Physicus non est, motu movetur non physico, dum
immotus manet, motu non servili, sed libero, quando libet, qu-
ando placet.
Placuit mihi contra Aristotelem Natalis Domini et Stephani
Martyris, sacris diebus anno MDLXVIII commentari, non ante li-
buit, non postea placuit, quid tum impossibilene an absurdum id
mihi fuit? An peior me nihili homuncione est motor ille primus,
qui omnes physicos superat motus, omnes motores?
Age ergo iam Achilles iste Aristotelicus de motu aeterno,
non genito, et senatus Aristotelici alter iacentor. Accersatur al-
ter, frater istorum. Motus, ut est ingenitus, ita est incorruptibilis,
numquam corrumpetur. Id his descripsit verbis eodem primo
capite 7.
Physici
:
9
Eadem ratio est motum incorruptibilem esse, sicut
enim in eo, quod motus generaretur, eveniebat aliquam mutationem
esse priorem prima, ita hic posteriorem ultima. Non enim simul cessat,
ut moveatur quid et ut mobile sit, aut ut comburatur et sit combusti-
9
ὁ δ΄ αὐτὸς λόγος καὶ περὶ τοῦ ἄφθαρτον εἶναι τὴν κίνησιν·
καθάπερ γὰρ ἐπὶ τοῦ γενέσθαι κίνησιν συνέβαινεν προτέραν εἶναί τινα
μεταβολὴν τῆς πρώτης͵ οὕτως ἐνταῦθα ὑστέραν τῆς τελευταίας· οὐ γὰρ
ἅμα παύεται κινούμενον καὶ κινητὸν ὄν͵ οἷον καιόμενον καὶ καυστὸν
{ὄν} (ἐνδέχεται γὰρ καυστὸν εἶναι μὴ καιόμενον)͵ οὐδὲ κινητικὸν καὶ
κινοῦν. καὶ τὸ φθαρτ{ικ}ὸν δὴ δεήσει φθαρῆναι ὅτανφθείρῃ [φθείρεται]·
καὶ τὸ τούτου φθαρτικὸν πάλιν ὕστερον· καὶ γὰρ ἡ φθορὰ μεταβολή τίς
ἐστιν. εἰ δὴ ταῦτ΄ ἀδύνατα͵ δῆλον ὡς ἔστιν ἀΐδιος κίνησις͵ ἀλλ΄ οὐχ ὁτὲ
μὲν ἦν ὁτὲ δ΄ οὔ· [ARIST. Ph. 251b.28–252a.4]
5
20
25
1...,370,371,372,373,374,375,376,377,378,379 381,382,383,384,385,386,387,388,389,390,...440
Powered by FlippingBook