Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 370

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
272
5
Quid tunc sequebatur? Ergo necessario mobile extitit ante
motum. Concedo, mobile naturale est ante, praecedit motum
naturalem. Sed motus naturalis aeternus: ergo mobile naturale
aeternum. Assumptionem si negem, ut nego, quomodo firma-
bitur? Hoc scilicet pacto deductione ad absurdum. Si motus na-
turalis aeternus non esset, coepisset aliquando. Concedo. Ante
coeptionem quies erat. Concedo id quoque. Sed quies est priva-
tio motus. Ergo ante quietem motus – et reliqua. Id totum perne-
go. Nego quietem omnem esse motus privationem. Nego etiam
motum praecedere quietem omnem. Nego reliqua, quae ex his
sequuntur.
Privatio duplex
[in margine]
Sed ne ambiguitate huius privationis videatur cuiquam velle
me Aristotelem ludere, distinguam ex ipsius doctrina duplicem
esse privationem: altera est, quam ipso primo
Physico
principi-
um naturalium rerum statuit. Quae formam omnem generabi-
lem praecedit, quam forma omnis genita sequitur. Altera est,
quae formam et habitum non praecedit, sed sequitur aliquando,
ut praedicamento qualitatis docuit. Visum aliquis habet, deinde
visu privatur, non amplius videt. Privatio haec secunda privatio
est. Haec ex Aristotelis doctrina.
Ex mea vero, immo ex rerum ipsarum doctrina, circa omnem
et formam et habitum naturalem, atque etiam, si lubet, artificia-
lem, duplex privatio est: altera habitum et formam praecedens,
10
15
20
1...,360,361,362,363,364,365,366,367,368,369 371,372,373,374,375,376,377,378,379,380,...440
Powered by FlippingBook