Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 360

262
5
10
15
25
20
[413]
DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM
TOMI IIII LIBER V
DE MOTUS AETERNITATE
Multum multoque anxium laborem susceperat Aristoteles
parte tertii et quarti
Physicorum
et toto sexto, ut ex temporis in-
finitate, divisione, continuitate, successione aeternitatem eius
atque etiam motus adstrueret. Harum rerum rationumque falla-
cias falsitatesque deteximus nos labore non minore. Actum ergo
fuerit de temporis aeternitate, nisi motus aeternitas subveniat.
Atque haec fuerat altera illa ratio:
Tempus non deficiet, siquidem
semper est motus
. Succurret autemmotus aeternitati temporis non
infinitate, non divisione, non continuitate, non successione, quae
omnes iisdemmet rationibus in motu quoque dirutae sunt. Ali-
unde ergo argumenta sumenda, ut motum aeternum esse pro-
betur, construatur. Quo constructo temporis quoque aeternitas
veluti soror gemella consequetur.
Quibus ergo artificiis machinisve construit Aristoteles motus
aeternitatem? Sane 8.
Physico
capitibus 1, 7, 8. traditae sunt ab eo
rationes, uti Peripatus autumat, fortissimae, validissimae, quibus
motus aeternitas necessario convincitur. Eas ergo rationes aggredia-
mur, perpendamus, vim earum excutiamus. Primo itaque capite ita
habet:
1
Incipiamus ergo primum ex determinatis nobis prius in Physicis.
Dicimus itaque motum esse entelechian mobilis, quatenus mobile. Necesse
ergo est existere res
i
, quae possint moveri secundum quemque motum
.
1
ἀρξώμεθα δὲ πρῶτον ἐκ τῶν διωρισμένων ἡμῖν ἐν τοῖς φυσικοῖς
πρότερον. φαμὲν δὴ τὴν κίνησιν εἶναι ἐνέργειαν [ἐντελέχειαν] τοῦ
κινητοῦ ᾗ κινητόν. ἀναγκαῖον ἄρα ὑπάρχειν τὰ πράγματα τὰ δυνάμενα
κινεῖσθαι καθ΄ ἑκάστην κίνησιν. [ARIST. Ph. 251a.8–11]
i
Corr. ex existeres
1...,350,351,352,353,354,355,356,357,358,359 361,362,363,364,365,366,367,368,369,370,...440
Powered by FlippingBook