Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 350

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
252
20
15
25
10
5
An et totum et partes? Aut partium aliae finitae, aliae infinitae?
Totum esse infinitum ait aperte Aristoteles 3.
Physico
capite 6.
et in tempore clarum est infinitum. Partes vero asserit finitas:
72
Quod semper aliud atque aliud assumatur, et assumptum terminatum
esse
. Partes itaque temporis acceptae semper finitae sunt et sem-
per alia atque alia et accepta et finita est. At quod ex finitis par-
tibus est, infinitum esse fasne est asseverare ei philosopho qui
haec verba protulerit 3.
Physico
capite 5:
73
Compositum sane non
erit infinitum corpus, si terminata fuerint multitudine elementa
. Ex
suo ergo dogmate si partes terminatae sunt, totum quoque ter-
minatum est.
Sed forte inquiet: tempus a mea nativitate ad Aphrodisicum
et ab Aphrodisico ad te est quidem utrumque finitum. Sed pars
ea, quae meum natale antecessit est anteriore parte infinita, parte
posteriore finita ad te. E contra pars ea, quae a natali tuo parte
anteriore ad me est finita, posteriore vero infinita, atque ita ve-
rum est partes temporis alias totas esse finitas, alias parte alia
tantum finitas altera infinitas. Accipio: tempus ergo constat par-
tibus tum finitis, tum infinitis. Quod quidem si verum est, falsa
sunt illa omnia, quae tot locis de infinito docuit: infinitum non
posse pertransiri. Et iam praeteritum, quod parte illa anteriore
est infinitum, pertransitum est. Infinitum terminos non habet et
iam praeteritum et futurum aliqua parte semper terminos ha-
bent, finem scilicet et principium.
Et haec sequentia sunt etiam falsa. Infinitum nihil habet,
quod sit primum, docet 8.
Physico
capite 5:
74
Infinitorum nihil est
primum
. 2. item
De animalium generatione
, capite 6:
75
Ipsius semper
72
τῷ ἀεὶ ἄλλο καὶ ἄλλο λαμβάνεσθαι͵ καὶ τὸ λαμβανόμενον μὲν
ἀεὶ εἶναι πεπερασμένον͵ [ARIST. Ph. 206a.27–29]
73
σύνθετον μὲν {οὖν} οὐκ ἔσται τὸ ἄπειρον σῶμα͵ εἰ πεπερασμένα
τῷ πλήθει [τὸ πλῆθος] τὰ στοιχεῖα. [ARIST. Ph. 204b.11–13]
74
τῶν γὰρ ἀπείρων οὐκ ἔστιν οὐδὲν πρῶτον) [ARIST. Ph. 256a.18–19]
75
ὅτι τοῦ μὲν ἀεὶ καὶ ἀπείρου οὐκ ἔστιν ἀρχή͵ [ARIST. GA742b.20–21]
1...,340,341,342,343,344,345,346,347,348,349 351,352,353,354,355,356,357,358,359,360,...440
Powered by FlippingBook