Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 340

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
242
25
successione scilicet sempiterna:
62
Eo quod semper aliud atque aliud
assumatur. Et assumptum quidem semper terminatum sit, sed aliud
semper et aliud
, idem capite 7:
63
Neque manet infinitudo sed gene-
ratur, sicut et tempus et numerus temporis
. In eandem sententiam
4.
Physico
capite 11:
64
Et sicut motus semper alius atque alius, sic et
tempus
. Et capite 12. declarat quomodo tempus sit tale:
65
Istud
namque procedit secundum prius et posterius, semper aliud. Ipsa enim
nunc alia
.
Itaque excutiamus totum hoc dogma, vim eius, robur et veri-
tatem. Primum quid est hoc
tempus semper aliud atque aliud
v
gene-
rari
? Num totum tempus aliud atque aliud semper fit? An partes
eius aliquae? Totum fieri absurdum et impossibile mihi quidem
videtur, forte et Aristoteli et Peripato universo. Pars ergo aliqua
temporis fit. At de duabus (nam plures non habet, siquidem
τὸ
νῦν
,
nunc
, negavit esse particulam, μόριον temporis) praeteri-
tane fit alia atque alia semper an futura? Praeteritam fieri ab-
surdum et impossibile et mihi videtur et Aristoteli non dubito
visum; posteaquam a privatione ad habitum non fieri regressum
nos docuit. Futura ergo pars temporis semper alia atque alia fit.
At qua nam ratione? Totane pars futura, an pars eius una,
an partes plures? Partes arbitror dicturos nos, nisi discrepemus.
Nam ego quidem sic accipio. At quo itidemmodo hae partes plu-
res, omnesne an aliquae? Totaene simul aut altera post alteram?
Sic opinor Aristotelem docuisse. Sic enim puto eum voluisse per
illud:
Secundum prius et posterius
. In successione ista partes hae:
62
τῷ ἀεὶ ἄλλο καὶ ἄλλο λαμβάνεσθαι͵ καὶ τὸ λαμβανόμενον μὲν
ἀεὶ εἶναι πεπερασμένον͵ ἀλλ΄ ἀεί {γε} ἕτερον καὶ ἕτερον· [ARIST. Ph.
206a.27–29]
63
οὐδὲ μένει ἡ ἀπειρία ἀλλὰ γίγνεται͵ ὥσπερ καὶ ὁ χρόνος καὶ ὁ
ἀριθμὸς τοῦ χρόνου. [ARIST. Ph. 207b.14–15]
64
καὶ ὥσπερ ἡ κίνησις αἰεὶ ἄλλη καὶ ἄλλη͵ <οὕτως> καὶ ὁ χρόνος
[ARIST. Ph. 219b.9–10]
65
οὗτος δὲ <καὶ> συμβαίνει <κατὰ> πρότερον καὶ ὕστερον ἀεὶ
ἕτερος· τὰ γὰρ νῦν ἕτερα. [ARIST. Ph. 220b.9–10]
v
Auct. corr. ex alidu
5
10
15
20
1...,330,331,332,333,334,335,336,337,338,339 341,342,343,344,345,346,347,348,349,350,...440
Powered by FlippingBook