Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 338

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
240
tos, vocant. Sic enim eodem capite scripsit:
60
Quando namque ex-
trema cogitaverimus et duo nunc dixerit anima, alterum prius, alterum
posterius, tunc et hoc dicimus esse tempus
. Et capite 14:
61
Impossibile
est esse tempus anima non existente
.
Nullo igitur modo ex Aristotelis doctrina hac posteriore tem-
pus et motus quantitates sunt: nullo modo continua, nullo etiam
modo numeri in re ipsa, sed numeri in anima. Et si aliquid extra
sunt, nullo modo aut continua aut numeri sunt.
Sed sunto quam maxime numeri, quanam ratione ex divisio-
ne infinita aut continuitate, quae numero non conveniunt, argue-
tur temporis aut motus aeternitas? Sed sunto etiam quam ma-
xime continuae quantitates quomodo ex divisione illa infinita,
quae mentis est opus nostrae, nec in rem ipsam umquam transit,
argui potest aeternitas rei naturalis? Rei extra nos positae?
Haec itaque fuit Aristotelis, summi philosophi, admirabilis
logici hac in re eximia logica, vera scientia, admiranda philo-
sophia, ut ex rebus non continuis, non divisibilibus, argutaretur
infinitam, sempiternam temporis et motus divisionem, continua-
tionem, ac demum aeternitatem.
Nunc accedat successio illa horum ipsorum aeterna. Quid de
hac nos docet? 3.
Physico
capite 4.
tempus esse infinitum
. Quomo-
do tempus est infinitum? Non quidem extremis, id enim ipsemet
reiecit. Non divisione, id enim nos ex sua doctrina reiecimus.
Quo ergo modo est infinitum? Tertio quodam genere infiniti,
60
ὅταν γὰρ {ἕτερα} τὰ ἄκρα {τοῦ μέσου} νοήσωμεν͵ καὶ δύο εἴπῃ
ἡ ψυχὴ τὰ νῦν͵ τὸ μὲν πρότερον τὸ δ΄ ὕστερον͵ τότε καὶ τοῦτό φαμεν
εἶναι χρόνον· [ARIST. Ph. 219a.26–29]
61
ἀδύνατον εἶναι χρόνον ψυχῆς μὴ οὔσης͵ [ARIST. Ph. 223a.26]
5
10
15
20
1...,328,329,330,331,332,333,334,335,336,337 339,340,341,342,343,344,345,346,347,348,...440
Powered by FlippingBook