Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 328

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
230
20
15
25
10
30
divisibilis, motum quoque et tempus esse quanta et continua et
divisibilia.
Hic primum quaero, si motus quantus est, cur in quantitatis
praedicamento non connumeratur inter quanta, ut tempus? Exci-
dit e memoria, detur venia. At 5.
Metaphysico
capite de quanto di-
cit Aristoteles motum et tempus esse quanta non per se, sed per
accidens. Sic enim scribit eo loco:
49
Eorum vero, quae per accidens
dicuntur quanta, quiddam sic dicitur, ut dictum est, quod musicum
sit quantum et album, eo quod sit quantum id cui insunt. Alia vero ut
motus et tempus. Etenim haec quanta quaedam dicuntur et continua,
eo quod illa divisibilia sint; quorum haec sunt passiones. Dico autem
non quod movetur, sed quod motum est, namque eo quod quantum sit
illud, et motus quantus est, tempus vero eo quod iste
.
Ex quibus verbis non solum motum esse quantum ex acci-
denti, quia quantum sit id, super quo factus est, sed etiam ex
accidenti continuus et divisibilis: quia tale illud sit, in quo mo-
tus factus est. Id autem est, quod toties in
Physicis
μέγεθος καὶ
μῆκος
,
magnitudinem et longitudinem
vocat. Tempus itidem ex
iisdem his verbis et quantum et continuum et divisibile ex acci-
denti est, non quia magnitudo sit per accidens quanta et conti-
nua et divisibilis, quoniam haec omnia per se est, sed quia motus
haec omnia per accidens sit, tempus quoque per motum haec
omnia est per accidens: ita ut concludatur, magnitudo per se est
quanta, per se continua, per se divisibilis. Motus, quia super ma-
gnitudine fit, est quantus per accidens, continuus per accidens,
divisibilis per accidens. Tempus quoque, quia est vel numerus
vel mensura, motus ipsius super magnitudine facti et quantum
et continuum et divisibile est per accidens, quodam modo per
secundum accidens.
Licebit ergo Aristoteli scientiarum omnium optimo magistro,
veterum sapientum irrisori, ex motu continuo per accidens, per
49
τῶν δὲ κατὰσυμβεβηκὸς λεγομένωνποσῶν τὰμὲνοὕτως λέγεται
ὥσπερ ἐλέχθη ὅτι τὸ μουσικὸν ποσὸν καὶ τὸ λευκὸν τῷ εἶναι ποσόν τι
ᾧ ὑπάρχουσι͵ τὰ δὲ ὡς κίνησις καὶ χρόνος· καὶ γὰρ ταῦτα πόσ΄ ἄττα
λέγεται καὶ συνεχῆ τῷ ἐκεῖνα διαιρετὰ εἶναι ὧν ἐστὶ ταῦτα πάθη. λέγω
δὲ οὐ τὸ κινούμενον ἀλλ΄ ὃ ἐκινήθη· τῷ γὰρ ποσὸν εἶναι ἐκεῖνο καὶ ἡ
κίνησις ποσή͵ ὁ δὲ χρόνος τῷ ταύτην. [ARIST. Metaph. 1020a.26–32]
5
1...,318,319,320,321,322,323,324,325,326,327 329,330,331,332,333,334,335,336,337,338,...440
Powered by FlippingBook