Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 332

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
234
tum. Quid inconstantius? At vero quid a veritate alienius? Quid
falsius? Quam motum et tempus esse quanta? Non magis quam
musicum, quam album, quae eodem loco,
Metaphysico
, allata
sunt inter accidentalia quanta? Musicum et album suntne quan-
ta? Nequaquam, ratio, quia per accidens quanta. Eadem ratio.
Motus et tempus non sunt quanta, quia per accidens quanta. Sed
[408] validiori etiam ratione non sunt quanta: definitione scilicet
quanti non sunt quanta. Quid est quantum? Aristoteles ait eodem
Metaphysico
:
50
Quantum dicitur id quod divisibile est in inexistentia,
quorum utrumque aut quodlibet unum quid aut hoc aliquid natum est,
esse
. In praedicamento vero quantitatis ait:
51
Quanti aliud est di-
scretum, aliud continuum. Et aliud ex habentibus positionem partibus
ad invicem constat, aliud ex non habentibus positionem
. Hic numerus
est, illa continua quantitas.
Motus vero et tempus nec numerus sunt nec continuum, quia
nec ipsa nec partes eorum singulae sunt unum quoddam, aut
nata sunt esse hoc aliquid aut positionem ullam habent. Tempus
namque praeteritum iam nihil est, futurum nondum est atque
ideo non sunt hoc aliquid, non sunt hoc unum, nullam habent
positionem. Motus quoque elapsus iam non est, neque unum est
neque natum est, hoc aliquid esse. Neque etiam motus, qui suc-
cedet aliquid est. Si quidem vera sit doctrina 4.
Physici
capitis
11:
52
Et veluti motus, semper alius et alius. Et tempus
. Et post docet
nihil posse accipi in tempore praeterquam
τὸ νῦν
,
nunc
instans,
sicut in motu
τὸ κίνημα
,
motio
. Haec autem esse ait indivisibilia,
ut punctum in magnitudine, ex quibus nec magnitudo nec motus
nec tempus conficitur. Sic enim habet sexto
Physico
, capite 10:
53
Neque enim tempus ex ipsis nunc, neque linea ex punctis: nec motus ex
50
Ποσὸν λέγεται τὸ διαιρετὸν εἰς ἐνυπάρχοντα ὧν ἑκάτερον ἢ
ἕκαστον ἕν τι καὶ τόδε τι πέφυκεν εἶναι. [ARIST. Metaph. 1020a.7–8]
51
Τοῦ {δὲ} ποσοῦ τὸ μέν ἐστι διωρισμένον͵ τὸ δὲ συνεχές· καὶ τὸ
μὲν ἐκ θέσιν ἐχόντων πρὸς ἄλληλα τῶν ἐν αὐτοῖς μορίων συνέστηκε͵
τὸ δὲ οὐκ ἐξ ἐχόντων θέσιν. [ARIST. Cat. 4b.20–22]
52
καὶ ὥσπερ ἡ κίνησις αἰεὶ ἄλλη καὶ ἄλλη͵ καὶ ὁ χρόνος. [ARIST.
Ph. 219b.9–10]
53
οὔτε γὰρ ὁ χρόνος ἐκ τῶν νῦν οὔθ΄ ἡ γραμμὴ ἐκ στιγμῶν οὔθ΄ ἡ
κίνησις ἐκ κινημάτων· [ARIST. Ph. 241a.2–4]
5
10
15
20
25
1...,322,323,324,325,326,327,328,329,330,331 333,334,335,336,337,338,339,340,341,342,...440
Powered by FlippingBook