Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 330

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
232
accidens divisibili, coeli et mundi per se continui, per se divisi-
bilis, aeternitatem concludere? Ex tempore, ex secundo accidenti
continuo et divisibili, motum coeli aeternum astruere? De pro-
positionibus per accidens conclusionem per se colligere? Ubi est
hac in re Aristotelica illa demonstratio tam celebris? Scientiarum
domina? Sine qua nihil posse sciri, ab eo, ab suis toties decla-
matur? Cuius propositiones voluit esse per se et ne id quidem
solum, sed per se primo et καθόλου,
universaliter
? Si nos philo-
sophunculi argutaremur. Tempus est continuum, ergo motus est
continuus. Motus coeli continuus est, ergo coelum continuum,
expelleremur e schola: quia de propositionibus per accidens con-
clusionem per se concluderemus. Sophismata nos nectere clama-
rent. At quia Aristoteles argumentatur, tempus continuum est,
motus coeli continuus est, ergo coelum est aeternum: siletur, cre-
ditur, suspicimus, stupescimus conclusionem nullo vinculo pro-
positionibus iunctam. Quid enim habet rei aeternitas coeli cum
motus continuitate?
Nectatur integer syllogismus. Omne id, cuius motus conti-
nuus est, aeternum est. Coeli motus est continuus, ergo coelum
aeternum est. Syllogismus integra figura. At quid veritatis habet
maior propositio? Verane est prima? Per se nota? An topica? An
sophistica? An verior quicquam tota argumentatio, quam si di-
catur: cursus in stadio continuus est sane, ergo etiam aeternus?
Optime nobiscum vi rationis huius ageretur, quilibet nostrum
immortalis esset, quia motus et gressus aliquando continuus ei
esset. Sed Deus optime maxime, quibus in tenebris versamur?
Tempus in praedicamento quantitatis
[in margine]
Tempus est in
Praedicamentis
ab Aristotele annumeratum
inter per se quanta, ac etiam proprio ab aliis separato praedi-
camento. In
Metaphysicis
vero inter quanta accidentalia est posi-
5
10
15
20
25
30
1...,320,321,322,323,324,325,326,327,328,329 331,332,333,334,335,336,337,338,339,340,...440
Powered by FlippingBook