Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 334

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
236
20
25
motionibus
. Haec eadem non esse partes, cuius dicuntur 4.
Physi-
co
capite 11 eodem docuerat his verbis:
54
Ad haec manifestum quod
nunc non est particula temporis nec divisio motus, quemadmodum nec
puncta lineae
.
Quid igitur dicemus? Tempus est quantum ait: continuum
vel discretum? Continuum asserit et in praedicamento et maxima
4.
Physici
parte et toto 6. et parte 8. aiens tempus est continuum,
divisibile semper et infinitum. Dicimus nos si tempus continuum
quantum est, partes ipsius positionem ex eius doctrina necessa-
rio habebunt. Nihil autem est in eo accipere praeter
nunc
,
τὸ νῦν
,
nunc autem
τὸ νῦν
non est temporis pars Aristotele doctore. Et
illae, quae partes temporis dicuntur, praeteritum et futurum non
sunt, non extant, positionem non habent, non sunt hoc aliquid,
sic ait 4.
Physici
capite 10:
55
Eius namque hoc quidem factum est et
non est, illud vero futurum est et nondum est. Ex his et ipsum infini-
tum tempus constat et id, quod semper sumitur. Illud vero, quod ex non
entibus constat, impossibile videretur aliquando essentiam habere
.
Tempus ergo aut partes non habet aut tales habet, quae in re-
rum natura non existunt. Quonam igitur pacto non ens pars erit
entis? At si partes temporis nullae sunt, quomodo partes sunt
et partes positionem habentes quomodo sunt si nullam nedum
positionem, sed ne existentiam quidem ullam habent? Non ergo
tempus quantum est vel continuum omnino est. Et si continuum
non est, quomodo divisibile est semper et in infinitum? Falsum
igitur est tempus semper dividi posse, infinite dividi posse?
Falsum quoque tempus esse continuum. Falsum tertio tempus
quantum esse tale rectiusque diversum a quantitate, praedica-
mentum temporis factum est.
54
καὶ ἔτι φανερὸν ὅτι οὐ{δὲν} μόριον τὸ νῦν τοῦ χρόνου͵ οὐδ΄ ἡ
διαίρεσις τῆς κινήσεως͵ ὥσπερ οὐδ΄ ἡ στιγμὴ [αἱ στιγμαὶ] τῆς γραμμῆς·
[ARIST. Ph. 220a.18–20]
55
τὸ μὲν γὰρ αὐτοῦ γέγονε καὶ οὐκ ἔστιν͵ τὸ δὲ μέλλει καὶ οὔπω
ἔστιν. ἐκ {δὲ} τούτων καὶ ὁ ἄπειρος καὶ ὁ ἀεὶ λαμβανόμενος χρόνος
σύγκειται. τὸ δ΄ ἐκ μὴ ὄντων συγκείμενον ἀδύνατον ἂν {εἶναι} δόξειε
μετέχειν [κατέχειν] <ποτ’> οὐσίας [οὐσίαν]. [ARIST. Ph. 217b.33–218a.3]
5
10
15
1...,324,325,326,327,328,329,330,331,332,333 335,336,337,338,339,340,341,342,343,344,...440
Powered by FlippingBook