Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 336

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
238
Quod de tempore dicimus, idem dicendum de motu. Mo-
tus namque iisdem rationibus non est quantum continuum,
quia partes nullas habet existentes. Et si aliquas habeat, nullas
tamen, quae positionem habeant, habet. Quia pars praeterita
non amplius est. Et ea, quae secutura est, nondum est. Et illud
κίνημα,
motio
, et illa
διαίρεσις
,
divisio
, quae respondet
τῷ νῦν
,
nunc temporis
, et puncto,
στιγμῇ
lineae
est indivisibilis, atque
ideo non est pars ipsius motus. Eadem itaque ratione cum tem-
pore motus non est quantus, non est continuus, non est infinite
et semper divisibilis. Falsa itaque sunt illustria illa principia:
56
Eiusdem rationis et magnitudinem et tempus et motum ex indivisi-
bilibus componi et dividi in semper [in]divisibilia
. Alterum etiam
illud:
57
Sequitur enim magnitudinem motus, motum vero tempus in
eo, quod sint et quanta et continua et divisibilia
. [409
iv
] Siquidem
magnitudo et quanta et continua et divisibilis est. Motus vero
et tempus nec divisibilia sunt nec continua nec quanta. Et si
quomodo quanta sunt, quanta potius discreta sunt, quam con-
tinua.
Patet id temporis definitione Aristotelica. Est enim in ea posi-
tus numerus pro essentiali genere. Sic enim tempus est ab eo de-
finitum:
58
Hoc enim tempus est, numerus motus
. Et de motu eodem
capite 11:
59
Et sicut motus semper alius atque alius, ita et tempus et
numerus temporis
. Tempus igitur et motus si quanta sunt, numeri
sunt. Et numeri quidem, quos numerantes, non ii, quos numera-
56
τοῦ δ΄ αὐτοῦ λόγου μέγεθος καὶ χρόνον {καὶ} κίνησιν ἐξ
ἀδιαιρέτων συγκεῖσθαι͵ καὶ διαιρεῖσθαι εἰς ἀδιαίρετα͵ [ἢ μηθέν.]
[ARIST. Ph. 231b.18–20]
57
ἀκολουθεῖ γὰρ τῷ μὲν μεγέθει ἡ κίνησις͵ τῇ δὲ κινήσει ὁ χρόνος͵
τῷ καὶ ποσὰ καὶ συνεχῆ καὶ διαιρετὰ εἶναι· [ARIST. Ph. 220b.24–26]
58
τοῦτο γάρ ἐστιν ὁ χρόνος͵ ἀριθμὸς κινήσεως [ARIST. Ph. 219b.1–2]
59
καὶ ὥσπερ ἡ κίνησις αἰεὶ ἄλλη καὶ ἄλλη͵ καὶ ὁ χρόνος [ARIST. Ph.
219b.9–10]; οὕτω καὶ ὁ χρόνος· [ARIST. Ph. 222a.31]; καὶ ὁ ἀριθμὸς τοῦ
χρόνου. [ARIST. Ph. 207b.15]
iv
Corr. ex 399
5
10
15
20
1...,326,327,328,329,330,331,332,333,334,335 337,338,339,340,341,342,343,344,345,346,...440
Powered by FlippingBook