Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 342

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
244
prius et posterius existuntne et consistunt? An continuo fluunt?
Vel potius ita generantur, ut statim posteriore generata prior cor-
rumpatur? Ita enim iis verbis videtur voluisse.
Neque manet infi-
nitudo, sed generatur, sicut tempus et numerus temporis
. Sed quid
ego percunctando rem et tempus tero? Nonne haec totam eius
sententiam aperiunt.
Istud vero procedit secundum prius et posterius
semper aliud ipsa enim nunc alia
. Et alibi:
66
Nihil est sumere temporis
praeterquam ipsum nunc
. Alio loco:
τὸ δὲ νῦν ἀδιαίρετον
.
Ipsum
nunc indivisibile
. Alibi:
67
[410
vi
]
Ad haec manifestum, quod non est
particula temporis ipsum nunc
.
Tempus igitur, ut docet Aristoteles, semper aliud atque aliud
fit: quia ipsa nunc alia fiant. Haec autem indivisibilia sunt. Et
temporis pars non sunt. Si temporis pars non sunt, nec ergo tem-
pus sunt et haec sunt, quae alia et alia semper fiunt. Ergo quod
aliud et aliud fit, tempus non est. Non est ergo verum tempus
aliud atque aliud semper fieri. Si perstent in sententia, sub in-
feram: tempus semper aliud atque aliud fit. Id quod in tempore
aliud atque aliud fit, est ipsum
nunc
,
τὸ νῦν
. At nunc temporis
pars non est nec tempus est. Tempus ergo semper aliud atque
aliud, non tempus fit. Ex tam egregia, ex tam famigerata doctrina
tam bella conclusio?
Alia si placet, etiam bellior. In tempore praeteritum nihil iam
est, futurum nihil adhuc est. Sed nunc est continuatio:
68
Continua-
tio temporis, continuat enim tempus praeteritum et futurum
. Nunc
ergo continuat ea, quae non sunt omnino, ne dum tempora sunt.
Praeterea praeteritum nihil est: nunc ipsum tempus non est: fu-
turum nihil est. Ergo tempus nihil est vel saltem ex nihilis tribus
constat.
66
(οὐδὲν γὰρ ἔστι λαβεῖν ἐν τῷ χρόνῳ παρὰ τὸ νῦν) [ARIST. Ph.
251b.24–25]
67
καὶ ἔτι φανερὸν ὅτι οὐδὲν [οὐ] μόριον τὸ νῦν τοῦ χρόνου͵ [ARIST.
Ph. 220a.18–19]
68
συνέχεια χρόνου͵ {ὥσπερ ἐλέχθη}· συνέχει γὰρ τὸν χρόνον τὸν
παρεληλυθότα [παρελθόντα] καὶ ἐσόμενον͵ [ARIST. Ph. 222a.10–11]
vi
Corr. ex 400
10
5
15
20
25
1...,332,333,334,335,336,337,338,339,340,341 343,344,345,346,347,348,349,350,351,352,...440
Powered by FlippingBook