Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 346

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
248
Tempus inquit non deficiet, quia motus semper est. Haec una
ratio; altera est in his:
71
Postea quam ipsum nunc est finis et princi-
pium temporis, sed non eiusdem, sed praeteriti quidem finis, princi-
pium autem futuri, habebit forte veluti circulus in eodem quodammodo
convexum
vii
et concavum. Sic et tempus semper in principio et in fine.
Et propterea videtur semper alius. Non enim eiusdem principium et
finis ipsum nunc: simul enim et secundum idem contraposita forent.
Neque deficiet sane, semper enim in principio
.
Duae sunt rationes, quod tempus non deficiet. Posterior haec,
quia semper in principio est. Prior illa, quia motus semper est.
Examinanda sunt et verba et rationum vis perpendenda. Ait Ari-
stoteles, tempus est semper in principio futuri. Ergo numquam
ad finem perveniet. Ergo sempiternum, nec umquam desinet aut
deficiet. Quid est hoc
tempus est semper in principio
? Declaravit
principium et finem temporis esse ipsum ‘nunc’ initio verborum.
At ‘
nunc’
non esse
μόριον
,
particulam
temporis vidimus superius,
nec esse tempus: quia tempus esset in infinitum divisibile, nunc
vero est indivisibile. Hoc ‘
nunc’
,
νῦν
, itaque non est tempus. Hoc
nunc, quod tempus non est, semper est in principio et fine tem-
poris, principium ergo et finis temporis non est tempus. Tempus
ergo non est in principio et fine: sed quoddam temporis indi-
visibile, quoddam punctum, quod tempus non est. Falsa ergo
conclusio ea:
quia tempus est semper in principio
. Ergo [411] tem-
pus non deficiet, quoniam id, quod in principio est, tempus non
est. Sed si dicat Aristoteles futurum quod tempus est, semper
in principio est: affirmabo ego ipsius verbis futurum nondum
esse, atque ideo non esse tempus, atque inde tempus non esse in
principio nec esse posse, cum nondum sit. Haec eadem omnia de
praeterito tempore et fine eius asseverabo.
71
ἐπεὶ δὲ τὸ νῦν τελευτὴ καὶ ἀρχὴ χρόνου͵ ἀλλ΄ οὐ τοῦ αὐτοῦ͵ ἀλλὰ
τοῦ μὲν παρήκοντος τελευτή͵ ἀρχὴ δὲ τοῦ μέλλοντος͵ ἔχοι ἂν ὥσπερ ὁ
κύκλος ἐν τῷ αὐτῷ πως τὸ κυρτὸν καὶ τὸ κοῖλον͵ οὕτως καὶ ὁ χρόνος ἀεὶ
ἐν ἀρχῇ καὶ τελευτῇ. καὶ διὰ τοῦτο δοκεῖ ἀεὶ ἕτερος· οὐ γὰρ τοῦ αὐτοῦ
ἀρχὴ καὶ τελευτὴ τὸ νῦν· ἅμα γὰρ ἂν καὶ κατὰ τὸ αὐτὸ τἀναντία ἂν [τὰ
ἀντικείμενα] εἴη. καὶ οὐχ ὑπολείψει δή· αἰεὶ γὰρ ἐν ἀρχῇ. [ARIST. Ph.
222a.33–b.7]
vii
Corr. ex connexum
5
10
15
20
25
1...,336,337,338,339,340,341,342,343,344,345 347,348,349,350,351,352,353,354,355,356,...440
Powered by FlippingBook