Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 354

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
256
25
10
5
autem ulla probatione probata, actum fuerit de temporis aeterni-
tate atque alia ingredienda erit via postquam hac non successit.
Tantumdemque roboris habet mea negatio, quantum sua affir-
matio, nisi aliud afferatur. Arripienda est ei alia argumentorum
vis, uti asseratur, obfirmetur tempus semper in principio esse,
semper futurum esse.
Nempe proferet Aristoteles motum eum, quem anteriore ra-
tione posuerat cuiusque tempus sit vel numerus vel mensura vel
passio et de quo dixerat in dubitatione:
77
An deficiet tempus vel
non? Quandoquidem semper est motus
. Quaero, de quo motu id di-
catur? Utrumne de motu in genere an de motu coelestis spherae?
Si de hoc, cur nam in genere? Et hic argumentatur et 8.
Physici
capite 1. Hic quidem, quia motus semper est, tempus non defi-
ciet; ibi vero contraposita ratione: quia tempus aeternum, ideo
et motus aeternus. Utra harum propositionum est per se et sui
natura nota? Haecne
tempus est aeternum
? Ex qua deducatur non
per se nota conclusio, ergo motus aeternus? Vel altera haec no-
tior:
motus est aeternus
? Ex qua non per se nota ducatur illa: ergo
tempus aeternum. Vel verius neutra est per se nota. Idque Aristo-
telica authoritate patet, qui ad motus aeternitatem astruendam et
diffinitione eius utitur et mobilis coeli natura, figura et motoris
aeternitate atque hac ipsa temporis aeternitate, successione, con-
tinuitate, infinitate.
Quae ipsamet infinitas divisionis, continuitas, successio tam
diffuse, tam scabrose, tam spinose ab Aristotele tractata est, ut
tempori aeternitatem adstrueret: quoniam per se nota non vide-
retur. Neutra ergo propositio sui natura nota est. Nonne ergo
circularis est haec demonstratio? Motus aeternus est, ergo et
77
ἆρ΄ οὖν ὑπολείψει <χρόνος>; ἢ οὔ͵ εἴπερ αἰεὶ ἔστι κίνησις; [ARIST.
Ph. 222a.29–30]
15
20
1...,344,345,346,347,348,349,350,351,352,353 355,356,357,358,359,360,361,362,363,364,...440
Powered by FlippingBook