Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 356

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
258
10
tempus. Tempus aeternum est, ergo et motus? Qualis ab ipsomet
damnata est atque e numero et cognatione validarum argumen-
tationum eiecta. Technas ergo Aristoteles, non demonstrationes,
ac fallacias nobis in hac tam magna quaestione struxit hactenus.
Sed alia videtur ingressus via ad idem aeternum tempus pro-
bandum ex motu 8.
Physico
capite 1:
78
Ad haec, prius et posterius,
quomodo erit tempore non existente, vel tempus non existente motu?
Si tempus non est, non erit prius et posterius, ait Aristoteles. Ob-
secro Deum immortalem, optimum, maximum. Verumne id est?
Si prius et posterius propria sunt temporis, ita ut nulli alii rei
communicentur, nisi per tempus, nemini dubium extincta iri, si
tempus auferatur. At si aliis etiam rebus communicentur et prius
etiam tempori, quomodo vere dicitur:
πρότερον καὶ ὕστερον
πῶς ἔσται χρόνου μὴ ὄντος
,
79
Prius et posterius quomodo erunt
tempore non existente?
At competere haec aliis etiam rebus prius
quam tempori, haec eius verba, quae sunt 4.
Physico
capite 11.
scripta, ostendunt:
80
Prius vero et
[413]
posterius in loco primum
est, et ibi quidem positione. Et postquam in magnitudine est prius et
posterius, necesse est esse etiam in motu prius et posterius. Sed etiam
in tempore est prius et posterius, propterea quod semper alterum eorum
sequatur alterum
. Ac ne intelligamus motum insequi tempus, sed
e converso tempus insequi motum, hac in re eadem paulo post
adscribit:
81
Et tunc dicimus factum tempus, cum prioris et posterioris
in motu sensum acceperimus
.
Duobus his locis clare perspecta sunt prius et posterius ante
motui et magnitudini et loco inesse, quam tempori. Quomodo
ergo dici potuit vere prius et posterius quomodo erunt non exi-
78
πρὸς δὲ τούτοις {τὸ} πρότερον καὶ ὕστερον πῶς ἔσται χρόνου μὴ
ὄντος; ἢ χρόνος μὴ οὔσης κινήσεως; [ARIST. Ph. 251b.10–12]
79
[ARIST. Ph. 251b.10–12 ]
80
τὸ <δὲ> δὴ πρότερον καὶ ὕστερον ἐν τόπῳ πρῶτόν ἐστιν. ἐνταῦθα
μὲν δὴ τῇ θέσει· ἐπεὶ δ΄ ἐν τῷ μεγέθει ἔστι τὸ πρότερον καὶ <τὸ> ὕστερον͵
ἀνάγκη καὶ ἐν κινήσει εἶναι τὸ πρότερον καὶ ὕστερον͵ ἀνάλογον τοῖς
ἐκεῖ. ἀλλὰ μὴν καὶ ἐν <τῷ> χρόνῳ ἔστιν τὸ πρότερον καὶ ὕστερον διὰ τὸ
ἀκολουθεῖν ἀεὶ θατέρῳ θάτερον αὐτῶν. [ARIST. Ph. 219a.14–19]
81
καὶ τότε φαμὲν γεγονέναι χρόνον͵ ὅταν τοῦ προτέρου καὶ
ὑστέρου ἐν τῇ κινήσει αἴσθησιν λάβωμεν. [ARIST. Ph. 219a.23–25]
5
15
20
25
1...,346,347,348,349,350,351,352,353,354,355 357,358,359,360,361,362,363,364,365,366,...440
Powered by FlippingBook