Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 348

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
250
30
Convincamque contraria sibi impossibilia in re ipsum doce-
re. Sed praeteritum (ut ei donemus) esto tempus, futurum esto
tempus. Sit illud in fine, sit hoc in principio. Rogabo, totum tem-
pus ait Aristoteles aeternum esse, vel partem aliquam temporis?
Si partem, respondeat quis: praeteritam an futuram? Utramlibet
eligat, termino altero aeternam, altero non aeternam concedat
oportet. Praeteritum posteriore parte corruptum esse, quia finem
habeat. Futurum anteriore, quia habeat principium. Ambae ergo
temporis partes partim aeternae, partim non aeternae erunt. Qua
Chimaera quid nugacius? Si totum respondeatur tempus aeter-
num esse, quia scilicet anteriore parte principium non habuit,
posteriore numquam finem attinget. Infinitum ergo utraque ex
parte, quia terminos non habet, quia impossibile est, ut pertran-
seatur. Hae enim sunt infiniti conditiones essentiales: impossi-
bilitas ista pertransitionis estne imaginaria vel est, uti vocant,
realis? Si imaginaria, certe impossibile non est, ut tempus totum
mente et conceptioni animi pertranseatur. Et talis finis tempori
cogitatione imponatur, ut numquam tempus aliud futurum ex-
pectemus. Hunc in modum Anaxagoras, Empedocles, physici
alii, qui mundum corruptum aliquando iri dixerunt, imaginati
sunt finem temporis. Tempus igitur totum, quantum est in ima-
ginatione, et principium et finem habere non est impossibile.
Tempus vero reale (si modo reale quicquam dici potest, quod
nulla sui parte consistat), revera infinitum esse; impertransibile
esse autumat Aristoteles.
Desinamus nunc imaginari, sententiam eius afferamus. Af-
firmavit tertio
Physico
tempus infinitum esse, 4. et 6. disputavit
et confirmavit. Hoc ergo aggrediamur.
Totum tempus (reale dico) est aeternum, quia infinitum. In-
finitum vero quia non pertransibile, quia terminum non habet.
Placet haec asseveratio. Ne digrediamur ab hac, ne vagemur
imaginarie, tempus reale est infinitum. Totumne an partes eius?
5
10
15
20
25
1...,338,339,340,341,342,343,344,345,346,347 349,350,351,352,353,354,355,356,357,358,...440
Powered by FlippingBook