Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 352

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
254
5
et infiniti non est principium
. At futurum hoc Aristotelicum infi-
nitum est. Et tamen habet et primum et principium:
76
Infinito-
rum nihil est ultimum
. At hoc praeteritum infinitum finem habet.
Sed si finem ponimus, cur et contrarium eius principium non
ponemus? Cum natura posito altero contrario, ponat et alterum
et posito futuri principio, cur et eius contrarium finis non debet
poni? Neque enim finis praeteriti [412] et principium futuri con-
traria sunt, quia non eiusdem partis, non eiusdem subiecti sunt:
οὐ γὰρ τοῦ αὐτοῦ
,
Non enim eiusdem
viii
, ait ipsemet loco superius
allato. Ex hac ergo Aristotelica temporis aeternitate, infinitate,
successione sex haec monstra pronascuntur: infinitum constare
finitis; infinitum et finitum esse et infinitum; infinitorum esse ali-
quid primum et ultimum; infinitum habere terminos; infinitum
posse pertransiri; contrariorum altero a natura posito non poni
alterum. Atque omnia contra dogmata ab ipsomet tradita.
Sed esto recte ac vere, concedantur haec omnia. Amplius
quaero. Tempus aeternum est, quia numquam deficiet. Num-
quam deficiet, quia semper in principio est. Hoc verumne est, ab
Aristotele asseveratum? Et asseverat quidem et tuetur multis et
argumentationibus et disputationibus. Nos simplici atque uni-
co verbo negamus. Negamus tempus semper esse in principio.
Esset quidem in principio semper, si futurum tempus semper
consequeretur: at non consequente semper futuro, tempus non
amplius in principio esse poterit. Nego itaque tempus semper
futurum in principio aioque aliquando fore tempus in fine, non
amplius in principio, non amplius proderit tempori sua infini-
tas finita, nec proderit continuitas, non enim amplius sequenti
tempori continuabitur. Non successio, quia nullum tempus aliud
succedet. Nisi hanc comprobet Aristoteles vel Peripatus suus,
tempus semper futurum in principio, quae assumpta est, non
76
τῶν {γὰρ} ἀπείρων {οὐκ} ἔστιν οὐδὲν {πρῶτον} ἔσχατον [ARIST.
Ph. 256a.18–19]
viii
Corr. ex eius
10
15
20
25
30
1...,342,343,344,345,346,347,348,349,350,351 353,354,355,356,357,358,359,360,361,362,...440
Powered by FlippingBook