Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 344

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
246
Tempus Aristotelicum
[in margine]
Tempus itaque Aristotelicum ne dum quantum vel discre-
tum vel continuum vel divisibile vel infinitum. Sed omnino nul-
lum esse, nihil esse ex suo dogmate convincitur. Quomodo ergo
hoc nihil aeternum est? Quomodo coelum aut mundum aeter-
num efficere vim habebit. Eandem sane doctrinam nobis tradidit
de motu:
69
Et sicut motus semper alius atque alius, et tempus
. Eadem
ergo ratione eadem falsitas in quanto vel divisibili vel discreto
consequetur motum: eadem nihilitas (ut sic liceat loqui). Habet
namque coelestis motus et reliqui ut pars, quae transiit, nihil
sit. Quae adventura est, nondum sit. Motio vero et
τὸ κίνημα
ipsi
nunc
correspondens indivisibilis sit et motus pars non sit
nec motus. Consequitur necessario, ut motus omnino nullus sit,
nihil sit. Atque ita ab Aristotele Zenoniam illam doctrinam, mo-
tum tollentem, toties ab eo exagitatam docti probe erimus. Haec
itaque de successione temporis et motus bellissima et acutissima
doctrina aeternitatem nobis temporis et motus et coeli et mundi
pollicita: et tempus et motum omnino abolet. Non tamen coelum
nec mundum abolet.
Sed tamen largiamur tempus et motum esse aliquid. Quid
aio aliquid? Sint res maximae. Quomodo ex tempore aeternitas
coeli et mundi concludetur? 4.
Physico
capite 13. proponit quae-
stionem, utrum tempus finitum sit? An potius semper futurum
est, numquam desiturum? Solvit numquam desiturum. Quae-
stio et solutio est in verbis hisce:
70
Si vero non unum tempus, quod
numquam, omne tempus fuerit terminatum, numquid ergo deficiet vel
non, siquidem semper est motus
.
69
καὶ ὥσπερ ἡ κίνησις αἰεὶ ἄλλη καὶ ἄλλη͵ καὶ ὁ χρόνος [ARIST.
Ph. 219b.9–10]
70
εἰ δὲ μηδεὶς [μὴ εἷς] χρόνος ὃς [ὃ] οὔ ποτε͵ πᾶς ἂν εἴη χρόνος
πεπερασμένος. ἆρ΄ οὖν ὑπολείψει; ἢ οὔ͵ εἴπερ αἰεὶ ἔστι κίνησις; [ARIST.
Ph. 222a.28–30]
5
10
15
20
25
1...,334,335,336,337,338,339,340,341,342,343 345,346,347,348,349,350,351,352,353,354,...440
Powered by FlippingBook