Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 362

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
264
20
Paulo vero post exempla quaedam sic subiunxit:
2
Nonne et
has (res) necesse est aut generatas esse aliquando, cum non essent, aut
aeternas esse. Si ergo genita sunt, mobilium et moventium unumquod-
que necesse est ante acceptam aliam factam esse mutationem et motum,
per quem factum est id quod potest moveri et movere. Si vero erant
praeexistentia semper non existente motu, irrationabile videtur etiam
iis, qui a seipsis sciunt, nihilominus procedentibus magis id accidere
necesse est. Si namque aliis mobilibus existentibus, aliis moventibus,
quandoque erit quippiam primum movens et motum,
[414]
quandoque
vero nihil. Sed quiescit; necesse est hoc prius mutari, quia erat causa
quaepiam quietis. Quiescentia enim privatio est motus, itaque ante pri-
mam mutationem erit mutatio prior
.
Deinde post alia quaedam exempla subnectit:
3
Si itaque non
semper movebantur, clarum est, quod non ita habebant, ut non possent
hoc quidem moveri, illud vero movere. Sed oportebat eorum alterum
mutari. Necesse enim est in relativis id accidere. Veluti cum non esset
duplex, nunc duplex est, mutari, si non ambo alterum, erit igitur aliqua
mutatio prior ipsa prima
.
Age, ergo, excutiamus sinum Achillis istius, qui sese invin-
cibilem toto terrarum orbe annis iam amplius MDCL venditavit,
neminique hominum (quod quidem testimonio constet), prae-
2
οὐκοῦν καὶ ταῦτα ἀναγκαῖον ἢ γενέσθαι ποτὲ οὐκ ὄντα ἢ ἀΐδια
εἶναι. εἰ μὲν τοίνυν ἐγένετο τῶν κινητῶν <καὶ κινητικῶν> ἕκαστον͵
ἀναγκαῖον πρότερον τῆς ληφθείσης ἄλλην γενέσθαι μεταβολὴν καὶ
κίνησιν͵ καθ΄ ἣν ἐγένετο τὸ δυνατὸν κινηθῆναι ἢ κινῆσαι· εἰ δ΄ ὄντα
προϋπῆρχεν ἀεὶ κινήσεως μὴ οὔσης͵ ἄλογον μὲν φαίνεται καὶ αὐ τόθεν
ἐπιστήσασιν͵ οὐ μὴν ἀλλὰ μᾶλλον ἔτι προάγουσι [προϊοῦσι] τοῦτο
συμβαίνειν ἀναγκαῖον. εἰ γὰρ τῶν μὲν κινητῶν ὄντων τῶν δὲ κινητικῶν
ὁτὲ μὲν ἔσται τι πρῶτον κινοῦν͵ τὸ δὲ κινούμενον͵ ὁτὲ [ὅτι] δ΄ οὐθέν͵
ἀλλ΄ ἠρεμεῖ͵ ἀναγκαῖον τοῦτο μεταβάλλειν πρότερον· ἦν γάρ τι αἴτιον
τῆς ἠρεμίας· {ἡ} γὰρ ἠρέμησις στέρησις <τῆς> κινήσεως. ὥστε πρὸ τῆς
πρώτης μεταβολῆς ἔσται μεταβολὴ προτέρα. [ARIST. Ph. 251a.16–28]
3
εἰ τοίνυν μὴ ἀεὶ ἐκινεῖτο͵ δῆλον ὡς οὐχ οὕτως εἶχον ὡς ἦν [μὴ]
δυνάμενα τὸ μὲν κινεῖσθαι τὸ δὲ κινεῖν͵ ἀλλ΄ ἔδει μεταβάλλειν θάτερον
αὐτῶν [αὐτοῖν]· ἀνάγκη γὰρ ἐν τοῖς πρός τι τοῦτο συμβαίνειν͵ οἷον εἰ
[ἢ] μὴ ὂν διπλάσιον νῦν διπλάσιον͵ μεταβάλλειν͵ <ἢ> εἰ μὴ ἀμφότερα͵
θάτερον. ἔσται ἄρα τις προτέρα μεταβολὴ τῆς πρώτης. [ARIST. Ph.
251b.5–10]
5
10
15
1...,352,353,354,355,356,357,358,359,360,361 363,364,365,366,367,368,369,370,371,372,...440
Powered by FlippingBook