Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 372

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
274
30
altera formam et habitum consequens. In sanguine menstruo
matris erat privatio meae formae, me vita functo altera illa sequ-
etur privatio formae meae. Nomen utriusque idem, res ipsa et
definitio diversa. Priorem, quae in menstruo erat, forma mea non
antecessit, secundam antecedit. Idem in reliquis et habitibus et
formis. Idem in motu est. Antequam motus inciperet, prior pri-
vatio aderat. Si motus cessabit, secunda privatio aderit. Priorem
privationem motus non antecessit, secundam antecedit. Haec est
meae negationis ratio et confirmatio. Verum non est, quia qui-
es sit privatio motus, omnem privationem motum antecessisse.
Secundam quidem antecessit, priorem nequaquam. Sic Aristo-
teles, ut contradiceret (quod praecipuum fuit eius viri studium)
veteribus illis bonis ac sapientibus viris, Empedocli, Anaxagorae,
Democrito, Praeceptori Platoni, ambiguitate nominis, aequivoca
re lusit, illis illusit, posteros omnes decepit.
Si motus aeternus non est, coepit. Verum id est. Si coepit,
praecessit quies. Id quoque verum. Sed quies est privatio motus.
Id etiam verum, privatio nempe antecedens. Ergo ante quietem
motus fuit. Hoc falsum est. Nec magis verum quam dicere meam
formam praecessisse privationem illam, quae in motu
ii
menstruo
erat. Non ergo ex hac falsitate veritas absurdi sequetur, abitio
scilicet in infinitum, neque ad impossibile deductio. Coepit ergo
motus absque ullo impossibili, absque ullo infinito, absque ullo
absurdo. Non ergo aeternus. Non ergo hac ratione mobile aeter-
num. Hac igitur Aristotelica illusione detecta, ambiguitate sub-
ducta tota et motus et mobilis aeternitas labascit ac corruit.
Quid praeterea dicet? Reassumet puto ex definitione motus
iam allata. Mobile natura praecedit motum. De naturali affir-
mabo. Subiunget, mobile istud aeternone tempore quievit? Vel
motum est? Necesse enim est alterutrum fuisse. Sed quievisse
aeterno
ἄλογον {μὲν φαίνεται} καὶ αὐτόθεν ἐπιστήσασιν
7
irra-
tionabile etiam a se considerantibus
ait. Non sufficit
ἄλογον
,
irrati-
7
[ARIST. Ph 251a.21–22]
ii
Corr. ex motus
5
10
15
20
25
1...,362,363,364,365,366,367,368,369,370,371 373,374,375,376,377,378,379,380,381,382,...440
Powered by FlippingBook