Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 378

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
280
20
15
10
5
agentem et efficientem causam, atque hoc significatu post suam
quietem commotum esse, ut mobile quiescens moveret, asseram
eos aequivoco vel laborare vel ludere.
Motus naturalis, mobile naturale, quies naturalis nobis in
discussione sunt. Motor iste non est naturalis confitente, docen-
te, contendente Aristotele 2.
Physico
capite 7:
8
Duplicia vero sunt
principia moventia naturaliter, quorum alterum naturale non est. Non
enim habet motus principium in se. Tale autem est: si quid movet, non
motum, veluti id quod omnino est immobile atque omnium primum
.
Et 12.
Metaphysico
longo sermone contendit motorem hunc non
naturalem, immobilem esse.
Motor itaque iste cum naturalis non sit, quomodo recte com-
paretur ad mobile, ad quietem, ad motum, naturalia? Ait tamen
Aristoteles:
οὐ φυσικὴν ἀρχὴν, φυσικῶς κινεῖν
Non physicum
principium physice movere ac naturaliter
. Quod haud scio an vere
dicatur. Sed esto, naturaliter moveat: quid nam? Mobile natura-
le, nimirum. Sed motor non physicus, si se ipsum moveat, non
physice sanemovebitur. Mobile namque quod ipsemet est, physi-
cum non est. Sic ex motore non physico et mobili non physico
motus qui ciebitur poteritne esse physicus? Nequaquam, neque
enim motor, nec mobile principium motus physici habent in se.
Quid ergo ad rem nostram inde concludetur? Si motor ex
priore quiete ad movendum vel materiam vel coelum excitatus
est, physicae materiei vel physici coeli, physicum motum non
physicus motus motoris non physici praecessit. Nonne iam
aequivocum apparuit? Apparet clare syllogismum in aequivoco
esse. Dum quiesceret coelum et motor quiesceret, ut primo [417]
naturali motu coelum moveretur, necesse habuit, ut motor prius
moveretur. Esto. At coelum physico motu movetur. Motor vero
movetur motu non physico. Praecessit ergo physicum coeli mo-
8
διτταὶ δὲ αἱ ἀρχαὶ αἱ κινοῦσαι φυσικῶς͵ ὧν ἡ ἑτέρα οὐ φυσική·
οὐ γὰρ ἔχει κινήσεως ἀρχὴν ἐν αὑτῇ. τοιοῦτον δ΄ ἐστὶν εἴ τι κινεῖ μὴ
κινούμενον͵ ὥσπερ τό τε παντελῶς ἀκίνητον καὶ τὸ πάντων πρῶτον
[ARIST. Ph 198a.35–b.3]
25
30
1...,368,369,370,371,372,373,374,375,376,377 379,380,381,382,383,384,385,386,387,388,...440
Powered by FlippingBook