Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 376

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
278
De motu motoris
[in margine]
Ad alteram eius argumenti partem accedamus. De motu mo-
bilis haec fuit, altera est de motu motoris. Si motor movere ipsum
mobile coepit, nimirum quievit antea. Si quievit, privatio motus
in eo fuit. Motus ergo praecessit. Iam ad id responsum est.
Aliud non actum agam. Si motor quievit, ut movere inciperet
ipse necessario est commotus, atque ita motus in motore ante
motum in mobili. Si id verum est, cur uno nunc potius quam
alio? Cur non antea, sed postea motus est motor, ut moveret mo-
bile? Quod quidem argumentum explicite Aristotelis non est, est
tamen senatus ipsius plusquam Achilles.
Hanc rem agamus, motorem istum discutiamus, ecquid am-
bigui in sinu gerat, quo, ut quies illa, nobis illudat. Multi apud
Aristotelem, multi apud res ipsas sunt motores. De multis seliga-
mus unum. Pater motorum atque motuum omnium est primus
motor. Post hunc sunt multi longo rerum ordine dispositi. Pro-
feramus de hac multitudine, quem Aristoteles dicit, si quieve-
rat, motor antea, deinde motus est, ut moveret. Si de secundariis
motoribus aliquem proferant, non pugnabo, ut moveret, eum
motum esse ab alio, atque hunc rursus ab alio usque ad primum.
Cum ad hunc ventum erit, quaeram ab Aristotelico senatu, quo-
niamPrinceps silentium in hac re plusquamquinquennale Pytha-
goricum observat, an etiam hunc dicant, quietem dum ageret,
motum fuisse, ut mobile quietemmoveret? Si affirment, dicam ex
Aristotelis doctrina eum movere, ut amatum, atque ut amatum
non moveri. Quae est eius doctrina 12.
Metaphysico
. Pomum stat
immotum, puerum tamen ad se movet. Atque ideo argumentum
hoc nullam vim habere dicam: qua istum motorem moveat, quo-
niam immotus, motor iste movere potest. Imo necessario immo-
tus est, si primus motor est.
Si detrectent hanc Principis doctrinam dicantque motorem
primum movere non solum ut finem et bonum, sed etiam ut
5
10
15
20
25
30
1...,366,367,368,369,370,371,372,373,374,375 377,378,379,380,381,382,383,384,385,386,...440
Powered by FlippingBook