Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 374

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
276
5
onabile
esse affirmare, ratio est reddenda et adducenda. Aiunt
salvatores eum veluti claram eam praetermisisse, uti ego aio:
praetermissit uti infirmam et nihili. Nulla enim esse potest. Cur
enim centrum mundi, cur terra perpetuo quiescit? Cur coelum
Aristotelica assertione, motibus omnibus praeter localem per-
petuam agit quietem? Irrationabile esse asserit, si mobile quie-
verit? Dicat rationem. Cur inquam id? Non potest. Possum ego,
non absurdam, verissimam adferre ex suo dogmate. Ait paulo
post ante omne nunc tempus infinitum praecessisse. Ait modo
absurdum esse mobile quievisse, rationem nullam attulit.
Audite vero meam. Natus sum post Aristotelem annis mil-
le noningentis sexaginta. Post Christum MDXXIX. Illud nunc
quo natus sum, hora circiter quarta noctis, diei XXV. Aprilis,
tempus infinitum praecessit, ait ipse. Cur non est absurdum,
tunc me natum esse? Nonne meum mobile, compositum hoc
corpus, tempore infinito, quod praecessit, quievit, quousque in
lucem prodii? Sed cur de me dico? De Aristotelis ipsius nativi-
tate quaeram, cur non est illi visum absurdum [416] suum mo-
bile infinito tempore quievisse usque ad annum primum XCIX.
Olympiadis? Inquiet, materia mota est saepe, semper fortasse.
At forma eius, totus ipse cur quievit? Cur omnes homines post
eum nati, omnia animalia, omnes plantae, lapides, quidquid de-
nique natum post Aristotelem est, cur non absurdum est infinito
tempore quievisse?
Aient fortasse: quid tu singularia cum universo comparas?
At aio ego, cur non eadem ratio absurditatis, quietis totius sit,
quae partium singularium? Cur magister rationem, si in promp-
tu erat, non attulit? Non comprobavit? Asseruit tantum? Asser-
tioni simplici, quando philosophi sumus, non credimus, neque
adeo cuivis rationi de plebe credimus: sed patriciae, sed verae,
sed necessariae.
Haec itaque ad Aristotelici argumenti quietem motus, qui-
etem mobilis, aeternitatem utriusque dicta sunto. His illorum
falsitas, ambiguitas, absurditas convicta iaceant.
10
15
20
25
30
1...,364,365,366,367,368,369,370,371,372,373 375,376,377,378,379,380,381,382,383,384,...440
Powered by FlippingBook