Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 364

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
266
5
terquam uni Philopono, animus aut vires suffecerunt, ut cum eo
congrederetur. Congressus est vir ille, fortissimo quidem animo,
pervicitque. Sed illius arma non cernimus, praeterquam a Sim-
plicio eius hoste prolata, eo forte modo, quo hostem proferre par
est.
Motus definitio
[in margine]
Nos aliis armis, alia pugnandi arte ad hanc pugnam accede-
mus. Congrediamur ergo cum Achille hoc, qui non ex Thetide,
sed ex motus definitione ortus est. Quid ergo ait? Motus est actus
mobilis ut mobile. Esto. Ergo mobile ante motum. Intelligo. Sed
motus semper fuit, ergo et mobile semper fuit. Et hoc percipio.
Quid tum postea? Motum semper fuisse obfirmat: quia nisi ae-
ternus fuisset, coepisset. Ante coeptionem quies aderat. Quies
autem est motus privatio. Ergo ante quietem motus alius prior,
primo incoepto. Et priore illo alius prior idque in infinitum. Id
autem absurdum et impossibile. Ergo motus non coepit. Ergo
motus aeternus. Haec arma a Simplicio istius Achillis instructore
10
15
1...,354,355,356,357,358,359,360,361,362,363 365,366,367,368,369,370,371,372,373,374,...440
Powered by FlippingBook