Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 368

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
270
20
25
5
dimisso sensu debilitas quaedam est intellectus. Et de toto quodam et
non de parte est controversia. Neque solum ad physicum id pertinet,
sed ad omnes scientias, ut ita dicam, et ad omnes opiniones, eo quod
motu omnes utuntur
.
Cui nam motui ex istis, Aristotelicis quidem, non meis, de-
finitio illa convenit? Naturali – puto responsuros Aristotelicos
omnes familiares. Sic enim ipse pater familias 3.
Physico
ingressu
ipso est professus:
6
Cum ergo natura sit principium motus et mutati-
onis et methodus nobis de natura est, non oportet latere, quid sit motus
.
Hunc naturalem ergo motum in tribus eius libri de eo capitibus
quinque definitionibus definivit. De quibus tertiam pro matre
huius Achillis statuit.
Clarum itaque atque inter omnes interpretes concessum est
hanc definitionem,
motus est actus mobilis ut mobile
, physici et na-
turalis motus esse. De physica enim re, mundano nempe motu,
aeterno motu, mundi aeternitate, fuit hoc capite Aristoteli dis-
ceptatio contra Empedoclem, Anaxagoram, Democritum, Plato-
nem. Cum ergo ait: Motus est actus mobilis ut mobile; motum
naturalem concordi omnes animo intelligimus. Mobile vero na-
turalene an artificiale, an animasticum, ut ita loquar, an mentale?
Naturale nimirum. Neque enim definitio haec alii mobili compe-
tet, nisi aequivoce. Aequivocum autem ab Aristotele in scientias
non admittitur. Motus itaque naturalis (ut omnia [415] concor-
demus) est actus naturalis, mobilis naturalis ut mobile naturale.
Haec constent nobis: ne titubemus, ne labamur, ne lubricus hic
locus extra rem, extra naturae terminos, invitos vel inscios, nos
ferat.
6
Ἐπεὶ δ΄ ἡ φύσις μέν ἐστιν ἀρχὴ κινήσεως καὶ μεταβολῆς͵ ἡ
δὲ μέθοδος ἡμῖν περὶ φύσεώς ἐστι͵ δεῖ μὴ λανθάνειν τί ἐστι κίνησις·
[ARIST. Ph. 200b.12–14]
10
15
1...,358,359,360,361,362,363,364,365,366,367 369,370,371,372,373,374,375,376,377,378,...440
Powered by FlippingBook