Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 326

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
228
25
10
5
Maioribus sibilis, maioribus cachinnis in eum utemur, si quis
colligat hanc alteram. Quia motus sit infinitus divisione, ergo ae-
ternus. Quia tempus sit infinitum divisione, ergo aeternum? Si id
liceat, licebit etiam inferre: ergo hora est aeterna, ergo cursus in
stadio est aeternus: ergo Hercules adhuc currit in Olympia cur-
retque in aeternum.
Si haec ridicula sunt, non ergo recte, non vere, non logice
concluditur: tempus et motus sunt infinita divisione; ergo etiam
extremis infinita, ergo etiam aeterna. Sed rectissime, verissime,
demonstrative concludetur. Si tempus et motus extremis infini-
ta essent, aeterna quoque essent, sed non sunt extremis infinita
testimoniis Aristotelis, ergo neque aeterna sunt. Nihil ergo haec
ratio infinitatis per divisionem ad aeternitatem temporis et mo-
tus roboris aut veritatis affert. Altera illa infinitas extremorum,
quae afferre poterat, si in natura reperiretur, ab Aristotele ipso a
magnitudine expulsa et reiecta, in motu et tempore et per conse-
quens et aperte negata est.
Ad continuationem ergo et temporis et motus accedamus,
quae secunda de quatuor propositis est. Hanc Aristoteles vide-
tur veluti mediam constituisse ad coniungendam utrimque infi-
nitatem atque aeternitatem. Scripsit 4.
Physico
capite 11:
47
Postea
vero quam motum movetur ab aliquo in aliquid et omnis magnitudo est
continua, et motus est continuus, et propter motum etiam tempus
. Ca-
pite post ea sequenti:
48
[407]
Sequitur enim magnitudinem motus,
motum vero tempus, ut sint et quanta et continua et divisibilia. Etenim
quia magnitudo talis est, idem motus patitur et propter motum tempus
.
Prioribus verbis docemur: quia magnitudo sit continua, motum
esse continuum. Et quia motus est continuus, tempus etiam esse
continuum. Secundis, quia magnitudo si quanta et continua et
47
ἐπεὶ δὲ τὸ κινούμενον κινεῖται ἔκ τινος εἴς τι καὶ πᾶν μέγεθος
συνεχές͵ ἀκολουθεῖ τῷ μεγέθει ἡ κίνησις· διὰ γὰρ <τὸ> τὸ μέγεθος
εἶναι συνεχὲς καὶ ἡ κίνησίς ἐστιν συνεχής͵ διὰ δὲ τὴν κίνησιν ὁ χρόνος
[ARIST. Ph. 219a.10–13]
48
ἀκολουθεῖ γὰρ τῷ μεγέθει ἡ κίνησις· τῇ δὲ κινήσει ὁ χρόνος,
τῷ καὶ ποσὰ καὶ συνεχῆ καὶ διαιρετὰ εἶναι· διὰ γὰρ <τὸ> τὸ μέγεθος
εἶναι τοιοῦτον ἡ κίνησίς ταῦτα πέπονθεν, διὰ δὲ τὴν κίνησιν ὁ χρόνος·
[ARIST. Ph. 220b.24–28]
15
20
1...,316,317,318,319,320,321,322,323,324,325 327,328,329,330,331,332,333,334,335,336,...440
Powered by FlippingBook