Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 324

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
226
15
tempus
. Idem in motu testatur capite 7:
43
Quid enim differt motum
aut magnitudinem facere infinitam? Necesse enim si utrumlibet et al-
terum esse infinitum
.
Quo autem pacto sit ista infinitas in tempore, capite 7. decla-
ravit:
44
Omne vero tempus
iii
in infinita divisibile
. Cum quo capite 6.
magnitudinem coniunxerat:
45
Omnis enim magnitudo et omne tem-
pus semper divisibilia
.
Capite vero 4. tempori motum adiunxerat:
46
Similiter et motus
divisibilis et tempus divisibile
. Itaque verba ista:
Semper divisibilia,
in infinitum divisibilis, similiter divisibile
aequipollent in tempore,
in magnitudine, in motu. Tempus ergo et motus et magnitudo,
si quomodo eis infinitudo concedatur, ex Aristotelis clarissimis
dogmatibus, ea concederetur tantummodo, quae est in divisione.
Altera autem illa extremorum infinitudo apertissimis et verbis et
rationibus e rerum natura explosa expulsaque ab eo est.
Quid ergo, licebitne concludere syllogistice, vere, non Sophi-
stice, tempus est divisibile in infinitum, ergo tempus est extre-
mis infinitum? Simpliciter infinitum? Motus est divisibilis in in-
finitum, ergo motus est extremis infinitus? Simpliciter infinitus?
Tantum dum sane valebit: magnitudo est divisibilis in infinitum,
ergo magnitudo etiam extremis est infinita. Sophisma est puti-
dum. Stadium est finitum, cursus in stadio est finitus, hora, qua
decurritur, est finita, sunt tamen et stadium et cursus et hora divi-
sione secundumAristotelem infinita, et si quis adstruat inde, ergo
stadium et cursus et hora sunt infinita extremis, quid ei faciemus
aliud, quam ut eum exsibilemus? De schola logica eiiciamus?
43
τί γὰρ διαφέρει τὴν κίνησιν ἢ τὸ μέγεθος ποιεῖν ἄπειρον; ἀνάγκη
γάρ͵ εἰ ὁποτερονοῦν͵ καὶ θάτερον εἶναι ἄπειρον· [ARIST. Ph. 238b.20–
22]
44
ἅπας δὲ χρόνος εἰς ἄπειρα μεριστός͵ [ARIST. Ph. 239a.9–10]
45
πᾶν γὰρ μέγεθος καὶ πᾶς χρόνος ἀεὶ διαιρετά. [ARIST. Ph.
237b.20–21]
46
ὁμοίως δὲ καί͵ εἰ ἡ κίνησις διαιρετή͵ καὶ ὁ χρόνος διαιρετός·
[ARIST. Ph. 235a.22–23]
iii
Corr. ex tempore
5
10
20
25
1...,314,315,316,317,318,319,320,321,322,323 325,326,327,328,329,330,331,332,333,334,...440
Powered by FlippingBook