Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 314

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
216
ἢ [οὐδὲ] τοῦ τηλικούτου μεγέθους ὃ ἔχομεν͵ ὅτι νοεῖ τις͵ ἀλλ΄
ὅτι ἔστι [ἔχει]· τὸ δὲ τῇ νοήσει πιστεύειν ἄτοπον·
Unusquisque
enim nostrum cogitaverit multiplicem se ipsum augens se in infinitum,
sed non ob hoc extra urbem est quisquam, neque huius quantaecumque
magnitudinis quam habemus: ideo habemus, quia id quispiam cogitet,
sed quia habet. Cogitationi vero credere absurdum est
.
Mathematica cum naturalibus non convenire
[in margine]
Concludamus ergo primo loco hanc numeri mathematici et
magnitudinis mathematicae infinitatem alienam esse a natura-
libus rebus. Nihil posse vere et proprie ex mathematicis in na-
turalia entia transferri ob idque Aristotelicam argumentationem
ex mathematico infinito infinitum in natura astruentem impro-
priam esse atque alienam. Secundo vero etiam falsas hasce utras-
que infinitates esse, quia nec numerus nec magnitudo mathema-
tica infinitate aut augeri aut minui revera potest. Falsissimum
denique eas in naturalibus aut numeris aut magnitudinibus esse,
vel esse posse.
DE TEMPORIS INFINITATE
Nunc tempus ipsum, quod tertium infinitum Aristoteli erat,
perpendamus, an vere infinitum sit et quo id pacto Aristoteles
aut adstruat aut nobis persuadeat. Hanc infinitatem tamquam
maxime manifestam minimo negotio astruit simplici nimirum
assumptione. Ad infinitatem autem in numero et magnitudine
5
10
15
20
1...,304,305,306,307,308,309,310,311,312,313 315,316,317,318,319,320,321,322,323,324,...440
Powered by FlippingBook