Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 304

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
206
20
15
25
10
5
Naturalia autem entia sunt tempus et motus et coelum et
mundus. Non licere nobis per suas leges, non licere illi per eas-
dem de genere uno in aliud genus transire aut transferre.
Non posse naturales res ex mathematicis confici, docet ip-
semet libro
De sensu
, capite 6. his verbis sane manifestissimis:
6
Ergo sensibile erit compositum ex non sensibilibus? Sed necesse est.
Non enim ex mathematicis
. Infestissime insectatus est sapientissi-
mos viros Pythagoreos multis in locis: longissima contentione 3.
De coelo
. Totis 13. et 14.
Metaphysicis
, quod (ut ipse illis attribuit)
de mathematicis rebus naturales conficerent et divinas. Cur nos
ipsum probabimus, suspiciemus eadem facientem?
Mathematica sunt, ut ipse 2.
Physico
, capite 2. docet,
intellec-
tione separabilia
,
τῆ νοήσει χωριστὰ
, mathematica intellectione
tractantur, nullibi locorum consistunt, existunt. Naturales res,
naturales numeri, naturales magnitudines per se consistunt, exi-
stunt, extra intellectionem sunt. Non ergo naturales ex mathe-
maticis nasci possunt. Id ipse praeter citatos locos etiam quarto
Physico
, capite 1. testatus est in haec verba:
7
Ex intellegibilibus ele-
mentis nulla fit magnitudo
. Et hoc ipso tractatu de infinito ultimo
capite admonuit nos:
τὸ δὲ τῇ νοήσει πιστεύειν ἄτοπον·
8
Intel-
lectioni vero credere absurdum
. Cum enim dixisset prius:
9
Eo quod
intellectione non deficiunt, et numerus videtur infinitus esse, et mathe-
maticae magnitudines, et quod extra coelum
. Idque non probans sol-
vit allatis verbis:
intellectioni credere absurdum
. Nullo ergo modo
ex dogmate suo res naturales ex principiis mathematicis prove-
niunt aut conficiiuntur. Neque ex mathematicis propositionibus
naturalis conclusio potest aut induci aut colligi. Non potuit ergo
per leges suas ex mathematica magnitudinis divisione infinita
6
τὸ ἄρ΄ αἰσθητὸν ἔσται συγκείμενον οὐκ ἐξ αἰσθητῶν. ἀλλ΄
ἀναγκαῖον· οὐ γὰρ {δὴ} ἔκ γε τῶν μαθηματικῶν. [ARIST. Sens. 445b.13–15]
7
ἐκ δὲ τῶν νοητῶν <στοιχείων> οὐδὲν γίγνεται μέγεθος. [ARIST.
Ph. 209a.18]
8
[ARIST. Ph. 208a.14–15]
9
διὰ γὰρ τὸ ἐν τῇ νοήσει μὴ ὑπολείπειν καὶ ὁ ἀριθμὸς δοκεῖ ἄπειρος
εἶναι καὶ τὰ μαθηματικὰ μεγέθη καὶ τὸ ἔξω τοῦ οὐρανοῦ. [ARIST. Ph.
203b.23–25]
1...,294,295,296,297,298,299,300,301,302,303 305,306,307,308,309,310,311,312,313,314,...440
Powered by FlippingBook