Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 310

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
212
15
25
10
5
numeri, attestante id Aristotelemet ipso 1.
Topico
, his verbis in
fine:
12
Et quod punctum in linea etiam unitas in numero, utrumque
enim principium
.
Sed esto, concedamus mathematicis mathematicum nume-
rum augmenti esse infiniti, mathematicam magnitudinem divi-
sionis infinitae, certe quod proprium est praesentis tractationis,
naturalis numerus nullus infinitus est. Finitae enim sunt rerum
species et actu et potentia, non enim species in infinitum succes-
sione multiplicari possunt, ut quae nunc non sunt, postea sint.
Quod si in speciebus finitudo ista est, in individuis quoque ea-
rum necessario erit. Quod si dicatur successione aeterna indivi-
duorum ea evadere infinita, tunc necessario infinitum ex finito
orietur.
Cui contrarium Aristotelis sententiam opponemus, negan-
tis ex finitis posse fieri infinitum 3.
Physico
capite quinto:
13
Com-
positum quidem non erit infinitum corpus, si terminata multitudine
elementa fuerint
. Negantis etiam quicquam posse fieri infinito
maius, quod eveniet necessario, si aeternitas ista infinitudinem
procreat individuorum. Nam si aeternum tempus, ut ipse sui-
que asserunt, futurum est a nostra hac aetate in posterum, infi-
niti post nos homines nascentur. At qui ab annis mille praeteritis
ad nos fuerunt, si infinitis futuris addantur, maius hoc infinitum
illa additione evadet. Quae absurda si in Aristotelis philosophia
admittantur, non est cur meliora his principia haec putemus, aut
futuras conclusiones expectemus. Atque haec de numeri natura-
lis infinitate satis sunto.
De magnitudine naturali
[in margine]
De magnitudine vero naturali quid dicendum? Actu nullam
magnitudinem infinitam esse opere anxio Aristoteles ipse confu-
12
καὶ στιγμὴ ἐν γραμμῇ καὶ μονὰς ἐν ἀριθμῷ (ἑκάτερον γὰρ ἀρχή).
[ARIST. Top. 108b.26–27]
13
σύνθετον μὲν οὖν οὐκ ἔσται τὸ ἄπειρον σῶμα͵ εἰ πεπερασμένα
τῷ πλήθει τὰ στοιχεῖα. [ARIST. Ph. 204b.11–13]
20
1...,300,301,302,303,304,305,306,307,308,309 311,312,313,314,315,316,317,318,319,320,...440
Powered by FlippingBook