Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 308

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
210
20
15
25
10
5
30
sentiae itidem definitae. Finita autem vel essentia vel potentia,
vel actionem infinitam habere non potest, quod ipse 8.
Physico
probavit. Neque quisquam hominum umquam infinite lineam
divisam aut infinite auctum numerum cogitavit aut animo finxit
aut fingere quivit, nisi forte quispiam argutetur infinitos homi-
nes tota mundi aeternitate id posse efficere. Ne nos arguat dubiis
et negatis.
[403] Negamus enim nos istam mundi aeternitatem, istam
hominum infinitatem. Afferet opinor numerum sui ipsius natu-
ra infinite augeri additione posse, etiamsi nullus hominum ne
omnes quidem infinite eum auxerint, vel aucturi umquam sint.
Quod ipse 1.
De ortu
his verbis affirmavit:
καίτοι ἴσως οὐδεὶς
ἂν διέλοι
.
10
Forte nemo dividat
. Similiter magnitudinem, etiamsi
numquam a quoquam divisa infinite fuerit aut erit, infinite ta-
men sui natura dividi posse.
Rogabo ego, quae nam sit natura beati istius numeri? Quae
natura magnitudinis istius? Quae illis potentias istas numquam
venturas ad actum tribuat. Si ista natura materialis sit, finita est. Si
itidem divina, finita est. Si in anima, finita quoque est. Quomodo
ergo infinitam potentiam possidet? Contrario dogmati 8.
Physi-
co
tradito:
nullum finitum potentiam infinitam habere
. Et potentiam
istam, numquam venturam ad actum, aliis in rebus omnibus ma-
xime absurdam Peripatus universus uno ore autumat, contendit,
cur hac maxima in re praecipue probabimus? Quid plura? Teste
ipsomet Aristotele volente, nolente, infinita ista vel numeri accre-
tio vel magnitudinis divisio vanitas est manifesta. 8. capite 3.
Phy-
sici
totam infiniti tractationem claudens sic ait:
11
Magnitudo vero
neque ablatione neque intelligibili auctione est infinita
. Quod quidem
verissimum est, quia ut numerus diminutione et divisione in infi-
nitum non abit, sed in unitate sistitur; sic etiam divisio et diminu-
tio magnitudinis sistitur in puncto, quod in ea aequivalet unitati
ii
10
[ARIST. GC 316a.22–23]
11
μέγεθος δὲ οὔτε τῇ καθαιρέσει [ἀφαιρέσει] οὔτε τῇ νοητικῇ
αὐξήσει ἔστιν ἄπειρον. [ARIST. Ph. 208a.21–22]
ii
Corr. ex unitatati
1...,298,299,300,301,302,303,304,305,306,307 309,310,311,312,313,314,315,316,317,318,...440
Powered by FlippingBook