Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 312

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
214
5
tavit. Dicimus nos ex dogmate suo nullam naturalemmagnitudi-
nem vel esse vel esse posse potentia divisibilem infinite. Statuti
sunt magnitudinum naturalium termini. Est maxima naturalis
magnitudo, coelum ipsum, mundus, est etiam necessario mini-
ma magnitudo. Id ipsemet 1.
Physico
capite 4. contra Anaxagorae
homoeomerias docuit:
14
Si vero impossibile est animal aut plantam
quantamcumque esse secundum magnitudinem vel parvitatem
. Et
mox:
15
Clarum itaque, quod impossibile carnem aut os aut aliud quid
quantumcumque esse in magnitudine, aut in maius aut in minus
. Et
paulo post:
16
Carnis vero determinata est quantitas magnitudine et
parvitate, manifestum quod e minima carne nullum secernetur corpus,
erit enim minor minima
.
Nulla ergo ex magistri summi doctrina est naturalis magnitu-
do, quae aut infinita [404] sit actu, aut potentia naturaliter infinite
dividi queat. Sistetur namque
divisio, ablatio, destructio
,
διαίρεσις
,
ἀφαίρεσις, καταίρεσις
in minima scilicet magnitudine naturali,
ut nulla possit cogitatione infinite dividi. Sic enim docet 8. capite
3.
Physici
:
17
Magnitudo vero neque ablatione, neque intellectuali accre-
tione est infinita
. Sed etiamsi mente et cogitatione dividi possit et
augeri, re tamen ipsa nec dividi nec augeri ulla ratione poterit.
Sic enim proxime scripsit:
18
Non enim in re est excessus et defec-
tus, sed in intellectione
. Idque quomodo esset, subiunxit:
ἕκαστον
[ἕκαστος] γὰρ ἡμῶν νοήσειεν ἄν τις πολλαπλάσιον ἑαυτοῦ
αὔξων εἰς ἄπειρον· ἀλλ΄ οὐ διὰ τοῦτο ἔξω τοῦ ἄστεός τίς ἐστιν
14
εἰ δὴ ἀδύνατον ζῷον ἢ φυτὸν ὁπηλι[ί]κον{οῦν} εἶναι κατὰ
μέγεθος καὶ μικρότητα͵ [ARIST. Ph 187b.16–17]
15
δῆλοντοίνυνὅτιἀδύνατονσάρκαἢὀστοῦνἢἄλλοτι ὁπηλικονοῦν
[ὁπηλίκον] εἶναι τὸ μέγεθος ἢ ἐπὶ τὸ μεῖζον ἢ ἐπὶ τὸ ἔλαττον. [ARIST.
Ph. 187b.20–21]
16
τῆς δὲ σαρκὸς ὥρισται τὸ ποσὸν {καὶ} μεγέθει καὶ μικρότητι
[μεγέθη καὶ σμικρότητη], φανερὸν ὅτι ἐκ τῆς ἐλαχίστης σαρκὸς οὐθὲν
ἐκκριθήσεται σῶμα· ἔσται γὰρ ἐλάττων τῆς ἐλαχίστης. [ARIST. Ph.
187b.36–188a.2]
17
μέγεθος δὲ οὔτε τῇ καθαιρέσει οὔτε τῇ νοητικῇ αὐξήσει ἔστιν
ἄπειρον. [ARIST. Ph. 208a.21–22]
18
οὐ γὰρ ἐπὶ τοῦ πράγματος ἡ ὑπεροχὴ καὶ ἡ ἔλλειψις͵ ἀλλ΄ ἐπὶ
τῆς νοήσεως. [ARIST. Ph. 208a.15–16]
10
15
20
1...,302,303,304,305,306,307,308,309,310,311 313,314,315,316,317,318,319,320,321,322,...440
Powered by FlippingBook