Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 306

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
208
10
motus infinitas deduci. Neque ex numeri mathematici additione
infinitas temporis concludi.
Sed esto, liceat de genere in genus transgredi, leges transgre-
di proprias liceat: possibile esto ex mathematicis sensibilia com-
poni. Nullum sequatur absurdum ex qualibet cogitatione res in
natura veras provenire: negamus tamen nos, ut in genere eodem
persistamus, verum esse mathematicum numerum in infinitum
posse excrescere. Negamus etiam mathematicam magnitudinem
infinite vel minui vel dividi posse. Quae falsitas palam fiet. Si
nobis respondeatur ad haec quaesita:
I. Ista mathematica seu numeri seu magnitudines, quid re-
rum sunt?
II. Somniane sunt vel de numero entium sunt? Si somnia aut
chimaerae, nihil nobiscum habent rei.
III. Si entia sunt, de numerone immaterialium et divinarum
rerum sunt? Aut de genere materialium et naturalium?
Divina non esse aut abstracta, ipse contra Pythagoreos lon-
gissimis et pene puerilibus altercationibus annixus est persua-
dere et multis mortalibus persuasit. Naturalia itidem non esse,
etiamsi naturalibus insint, ipse idem tum 2.
Physici
capite 7, tum
6. et 11.
Metaphysico
capitibus primis docuit, ubi mathematica a
naturalibus tum per abstractionem, tum per tertium scientiae ge-
nus differre clarissime statuit. Si in hominis anima mathematica
sint et per abstractionem ab ea fiant, nec per additionem nume-
rus, nec magnitudo per divisionem infinita esse possunt. Neque
enim animae sensus, nec phantasia, nec opinio, nec ratio, nec
intellectus infinite aut dividere aut augere quicquam possunt.
Quoniam et finitae potentiae sunt et terminatae actionis et es-
5
15
20
25
1...,296,297,298,299,300,301,302,303,304,305 307,308,309,310,311,312,313,314,315,316,...440
Powered by FlippingBook