Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 300

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IV
202
Quod vero nisi sit infinitum simpliciter, multa impossibilia contin-
gant, clarum est. Temporis enim erit principium quoddam et finis et
magnitudines non divisibiles in infinitum et numerus non erit infini-
tus
. Sic etiam post:
4
Esse vero infinitum fides ex quinque, ex tempore
hoc enim infinitum. Et ex divisione ea, quae est in magnitudinibus,
utuntur enim etiam mathematici infinito
. Et paulo post:
5
Etenim, eo
quia in cogitatione non deficit et numerus videtur infinitus esse et ma-
thematica
. Haec tria tamquam per se nota, clara, indubitata sumit
esse infinita. Ex quibus deinde motus aeternitas pendet. Ex hoc
autem coeli: deinde etiam mundi aeternitas concluditur.
Sed nos primo loco numeri et magnitudinis infinitatem, quo-
niam mathematica sint, nihil ad rem physicam facere asserimus.
Deinde tria haec: tempus, numerum, divisionem magnitudinis
esse infinita, falsum esse omnino affirmamus. Atque ob haec
aliena et falsa principia nihil proprii, nihil veri de mundi et coeli
et motus aeternitate posse vere et legitime demonstrari asseve-
ramus. Veriusque a nobis dici posse in Aristotelem id, quod ab
eo in veteres dictum sit:
ἑνὸς ἀτόπου δοθέντος πολλὰ ἀδύνατα
4
τοῦ δ΄ εἶναί {τι} ἄπειρον ἡ πίστις ἐκ πέντε {μάλιστ΄ ἂν συμβαίνοι
σκοποῦσιν}͵ ἔκ τε τοῦ χρόνου (οὗτος γὰρ ἄπειρος) καὶ ἐκ τῆς ἐν τοῖς
μεγέθεσι διαιρέσεως (χρῶνται γὰρ καὶ οἱ μαθηματικοὶ τῷ ἀπείρῳ)·
[ARIST. Ph. 203b.15–18]
5
διὰ γὰρ τὸ ἐν τῇ νοήσει μὴ ὑπολείπειν καὶ ὁ ἀριθμὸς δοκεῖ ἄπειρος
εἶναι καὶ τὰ μαθηματικὰ [ARIST. Ph. 203b.23–25]
5
10
15
1...,290,291,292,293,294,295,296,297,298,299 301,302,303,304,305,306,307,308,309,310,...440
Powered by FlippingBook