Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 290

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. III
192
25
10
5
permanet, nec amplius compositum est. Passivum ergo princi-
pium multo magis forma ipsa est, si corrumpi concedatur, quod
Aristotelicum dogma est, quam materia, quae aeterna eiusdem
dogmate est.
Neque ideo rectius passivum principium dicetur, quia reci-
pit. Non enim materia recipit, quae nullibi nuda est, sed recipit
compositum corpus et formas alias supervenientes et qualitates
et accidentia alia. Quod si materiam, passivum principium, quia
recipiat, pergant asserere, quomodo nobis probare poterunt ma-
teriam de suo ventre formas producere? Si producere et proferre
contraria sunt receptioni et inductioni? Si materia receptiva est,
ab alio, non a se ipsa recipere necesse est. Si a se ipsa reciperet,
eadem esset et dans et recipiens eandemmet rem. Et tempore
eodem et eiusdem respectu. Quod si absurdum est, alterutrum
unde id sequitur, absurdum quoque erit. Si recipiens dicatur for-
marum, easdem non dare dicenda est. Si dare dicatur, non ergo
receptiva est, non ergo passiva, sed formarum datrix activaque.
Quorum utrum velint, tueantur, labantur in eorum philosophia,
quam omniquaque veram usque adeo contentiose pervincere co-
nantur.
Quid ergo de prima ista Aristotelica Aristotelicorumque ma-
teria concludendum, retinendum? De 24 forte attributis quatuor
tantum retineri posse videntur ad quae nulla forte contradictio in
Aristotelica philosophia consequatur: 1. quod sit principium; 2.
quod sit elementum non omnium tamen, sed primorum tantum
corporum; 3. quod sit
αἰτία
,
causa
; 4. συναίτια,
concausa
. Reliqua
omnia reiicienda, uti nec sensui patentia, nec rationi probabilia,
sed absurda, incompatibilia, impossibilia. Atque hactenus tria
Aristotelicae philosophiae rerum principia discussa sunto.
15
20
1...,280,281,282,283,284,285,286,287,288,289 291,292,293,294,295,296,297,298,299,300,...440
Powered by FlippingBook