Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 286

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. III
188
20
15
turae? Vel alterius agentis? Si huius et naturae, rogabo, cur sem-
per et servato rerumordine immutabili planta, dum corrumpitur,
in elementa redit, numquam in animalis aut metalli aut lapidis?
Et si aliquando id fiat, soluta nova forma tandem in elementa
recedit? Statutus est hic naturae ordo non praeter intentionem.
Si praeter materiae intentionem dicatur, iam materia et in-
tentionem habet et finem propositi, quod purae potentiae, quod
simplici rei, quod non enti non convenit. Id enim praestantissi-
morum entium est. Et si intentio illi tribuatur, cur non in melius
semper proficit? Numquam in deterius recedit? Cum utrumque
aeque possit? Nullo ergo modo admittenda est appetitio ista ma-
teriae talis, nisi difficultates hae atque aliae plures rite dissolvan-
tur.
Neque etiam video, si materia sit non ens per accidens, si
turpis, si deformis, si pura potentia, cur Aristoteles argutetur
ingenitam esse? Incorruptibilem fore? Quis enim id dubitat? Si
mundus aeternus est, si nemo, quod non ens est, genitum audeat
dicere? Si coelum, si elementa, quibus primus subest, incorrup-
tibilia sint, non est laborandum incorruptibilem materiam fore.
Sed si incorruptibilis sit, cur dicitur passiva,
παθητική
, princi-
pium passionis, principium passivum? Non aliam ob causam
dicent, quam quia recipit formas, eadem remanet tamen, non
corrumpitur.
Esto, sed forma, quae a materia recipitur quidem, non tamen
manet, et corrumpitur adveniente alia, cur non magis passiva
est? Cur principium passivum non nominatur? Quod enim ma-
gis patitur, magis passivum est, sive principium id sit, sive ex
principiis quidpiam. Sed quod corrumpitur, magis patitur quam
id, quod permanet. Forma autem corrumpitur, materia perma-
net: forma igitur magis patitur quammateria. Magis igitur passi-
va forma est quam materia.
Sed aient: materia ideo passiva appellatur, quia tum formas
recipit, tum etiam compositum per materiam patitur, formam
agit. Actio enim a re quae actu est, non a re, quae potentia est,
provenit. Passio e contra a re, quae potentia est, non actu.
5
10
25
30
35
1...,276,277,278,279,280,281,282,283,284,285 287,288,289,290,291,292,293,294,295,296,...440
Powered by FlippingBook