Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 292

194
5
10
15
25
20
[399]
DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM
TOMI IIII LIBER IIII
DE MUNDI TEMPORISQUE
Aeternitate
Excussis eiectisque de schola veritatis tribus illis rerummun-
danarum falsis principiis: materia, forma, privatione, libris tribus
antecedentibus consequens est, ut de communibus accidentibus
duo illa: motum et tempus, a quibus coeli et mundi aeternitatem
Aristoteles nixus est astruere, discutiamus ipsasque has aeterni-
tates, quibus fundamentis nitantur qualibusque, pervideamus.
[400] Est in Graecorum historiis Prometheum Iapeti filium
primum omnium physiologiae operam dedisse. Fratresque eius,
Atlantem Astrologiae, Epimetheum Musicae studuisse. Florue-
runt hi ante Mosen natum annis circiter 47, ante Aristotelem
MCCLIIII. Ante vero Christum MDCXXXV. Atlantis pronepos
fuit Linus Chalcidaeus
εἰς κοσμογονίαν
,
mundi genituram
cecinit
poemate, cuius initium fuit:
ἦν ποτέ τοι χρόνος οὗτος͵ ἐν ᾧ ἅμα
πάντ΄ ἐπεφύκει
.
1
Fuit quandoque tempus quoddam, in quo simul
omnia nata sunt
. Eo poemate Solis syderumque motus nec non
animalium stirpiumque naturam complexus est. Ex Lino natus
est Pierus, ex hoc Oeager. Ex quo Orpheus Lebethrius omnium
Graecorum longe sapientissimus. Quem omnis Graecia suspexit,
Pythagoras, Plato, Pythagoreorum Platonicorumque schola om-
nis et admirata magnopere et secuta est: is mundum a tribus Diis
fabrefactum mystico et maxime admirabili poemate decantavit.
Orphei huius seu filius, seu certe auditor, Musaeus
Theogoniam
,
Deorum genituram conscripsit. Fecit idem Hesiodus decimus de
Orphei pronepotibus. Homerus quoque eadem de stirpe, ab Or-
1
[D. L. Vit. 1.4.4]
1...,282,283,284,285,286,287,288,289,290,291 293,294,295,296,297,298,299,300,301,302,...440
Powered by FlippingBook