Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 284

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. III
186
5
tum accipio. Metalli forma praestantior lapidis forma, plantae
praestantior, quam metalli, animalis [398] divinior quam plan-
tae, hominis denique divinior quam animalis. Si id verum est, ut
est, cur materia non illico optimam formam expetit? Si aeque ad
eam in potentia sit, atque ad infimam? Cur ergo tota elementa,
omnes eorum particulae, homines non fiunt, ut nullus in rerum
natura lapis sit, nullum metallum, nulla planta, nullum animal?
Non omnia homines? Ista distinctio rerum a materiae aequa po-
tentia non est, non est etiam ab eius appetitu. Quod si ad bonum
sui natura ferretur, ad optimum semper ferretur. Cur enim ad
debilius bonum feratur? Si aeque ad optimum potest?
Respondebunt, quia iam formarum debiliorum bono occu-
pata est, ita ut non libere ad optimum ferri queat. At cur inquam
debilioribus detinetur, si ab initio ad optimum ferebatur? Cur
ab aeterno Aristotelico elementorum formas primas accepit, non
autem hominis, si haec melior illius? Dicent (neque enim aliter
dicere licet) id ab agente factum, vim materiae illatam. Rogabo,
si ea vis adhuc perseveret, non omnibus materiae particulis ho-
minis forma ornatis? Non negabunt opinor. Num ergo licet ex
Aristotelis philosophia violentum quicquam aeternum esse as-
severare?
Si elementorum formae infimae formarum sunt, cur primo
materia eas expetivit, recepit? Atque ita recepit, ut amet amore
inseparabili? Ut numquam eas deponat? Inquient, post has ma-
teria adhuc bonum concupiscit, alias formas appetit.
Rationabile est eam formas quanto meliores sunt, tanto ma-
gis desiderare. Cur ergo plantae formam deponens cum ele-
mentorum formis remanet? Corrupta namque plantae forma, ut
aiunt, in elementa solvitur at horum forma, dogmate Peripati,
deterior plantae forma est. Per accidens dicent id fieri. Rogabo,
an id semper fiat? Non negabunt oculis. At quod per accidens
est, id raro fit, ut princeps eorum plurimis locis docuit. Id ergo
nihili responsum est.
Aliud respondebunt: Id praeter intentionem fieri non ex pro-
posito fine. Rogabo rursus, praeter intentionem materiae vel na-
10
15
20
25
30
35
1...,274,275,276,277,278,279,280,281,282,283 285,286,287,288,289,290,291,292,293,294,...440
Powered by FlippingBook